{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.30-34","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.30-34","ref":"7.3.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.3.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.3.30.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Quia facilius hîc ratiocinationes, quam in humanis rebus ac scientiis fallunt, ut saepe ibi mala connexio lateat, ubi firmissima in specie esse videbatur. Articuli doctrinae Christianae sunt sententiae divinitus revelatae, contra et supra captum humanae rationis. Ideo illis praecipue ac solis quidem nitendum est: nec contra eas valent ullae argumentationes, non solum ex Philosophia, sed ne quidem ex Scriptura aut certo verbo Dei deductae. Neque enim hîc locum semper habet principium hoc dialecticum, quod ex veris non sequantur nisi vera, etiam in bona consequentia: ut non sequitur: Deus est persona, et homo est persona: Christus est Deus et homo: Ergo duae sunt personae in Christo. Item: Deus factus est homo: Ergo divina natura mutata est in humanam, vel econtra. Si panis ipse est corpus Christi, necesse est fieri transubstantiationem, ut cum aqua transubstantiata aut mutata est in vinum. Res certe ipsa ostendit, praesertim in haereticorum scriptis, quod ex sacris Literis multa humana mens ratiocinando absurda, optima (ut sibi videtur) ratiocinatione deducere possit, ubi eam sese reprimere, et captivam verbo viventis Dei aliquid clare affirmantis aut negantis dedere necesse est: ut ratiocinationes ex verbo Dei deductas, nisi valde perspicuae ac luculentae sint, vix vere verbum Dei appellaveris. 29 In Religionis igitur fidei ve controversiis, quae habent suum fundamentum, aut fontem in sacris Literis, tantum ex libris Authenticis, Propheticis et Apostolicis argumenta proferantur. 30 Post factam conclusionem cuiusvis argumenti maioris momenti, exhibeat utraque pars scripto suum argumentum, eiusque confirmationes aut etiam solutiones, ut certius videri ac percipi sententia possit: de quo et supra dictum est. Annotent et notarii omnia summa diligentia ac fide. 31 Nec tantum is, qui affert argumentum, sed et qui salvit, teneatur suam sententiam aut solutionem ex verbo Dei confirmare: praesertim si sit negotii distinctio aut instantia aliqua. Nam si terminorum propositionumque cohaerentia reprehendatur, ea ex praeceptionibus Dialectices potius confutanda est.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.22-29","label":"7.3.22 to 7.3.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.3.22"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.35-39","label":"7.3.35 to 7.3.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.3.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/7.3.35"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}