{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Neanieumata 1-2","citation":"Matthaeus Zuber, Neanieumata 1-2","ref":"1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1-2.md","author":{"name":"Matthaeus Zuber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber"},"work":{"title":"Neanieumata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"CUias es? Turi. respondes, Hungarus. usum\nOccule Pannonicae vocis, Hebraeus eris.\nMIror, quod scribis nil me praesente, Bylovi.\nAnnon urbs vates nutriat una duos?\nQUi dare non possum, quae poscunt, Paule, rogantes:\nNe nihil omnino dem, mea carmina do.\nCarmina qui sumit, debet mihi, debeo et illi.\nQuod capit, is; sed ego, quod levat hoc onere.\nVIs scribam tibi nomen atque carmen,\nSonnleutnere, sacri perite iuris,\nDecus nobile nobilis parentis;\nEt me principe vis loco locatum,\nImum qui tribui tibi libello\nAmorum. bene. dignus haud ego sum\nLoco principe. forsitan putabis\nIndignum quoque te extimo loco isto?\nIngressus quia primus es, recedes\nIsthinc ultimus, ô amice summe,\nSonnleutnere, meis corona Musis.\nHIc est, quem legis, ille, quem requiris,\nZuberus varia celebris ora\nEmissis Epigrammat…n libellis.\nQuod, Moellere, viri dedere docti\nViventi decus atque sentienti,\nAegre post cineris habebit Orcus .\nTE, Lauterbachi, Phoebus, non Parca necabat.\nNe superaretur carmine, causa fuit.\nQUod, Frischline, tibi flavum non mitto met allum:\nHaud inconsulto fit: ratione probo.\nGrandia qui donant, hi grandia munera poscunt.\nVilia cum tribuam, vilia redde mihi.\nIAne, tuae prosit tibi nupera sectio venae:\nPurus et in sano Corpore sanguis eat.\nTurba sodalicii dulcissima Caecuba portet:\nSi tibi, proficiat, dixere, nonne sat est?\nHIc, quem saepe vides inter penetralia Divae\nPallados, et templi limina, Phoebe, tui:\nCum libris armisque aliis: cui pexa decensque\nStat coma: cui necdum pectora barba tegit:\nPlumea quem mollis non mulcet abolla grabatti:\nCui dat Nectarias Iuppiter ipse dapes:\nHic, inquam, sacrae poscit te vincula Daphnes.\nNe, pater alme, nega. proderit ille, puto.\nOPtimus ingenio puer, et puer indole morum\nSuavis, in hac urna delitet Origanus.\nCornua deposuit, natus sine cornibus infans:\nQuimus adhuc studii tam studiosus erat.\nIngenium placuit Superis. Academia caeli\nMonstrat ei, terris quae notat astra pater.","prev":{"citation":"Neanieumata 1.22","label":"AD BERNHARTUM HEYpoldum Gundelf. Gymnasii August. Collabor.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.22"},"next":{"citation":"Neanieumata 1.33","label":"Epitaphium STEPHANI KONIAE SIXOvii, Hungari.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthaeus-zuber/neanieumata/1.33"},"credit":{"text":"Matthaeus Zuber, Neanieumata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zuberneanieumata.xml","quality":"ocr"}}