{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fons Moffetensis 17","citation":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/17.md","author":{"name":"Matthew Mackaile","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile"},"work":{"title":"Fons Moffetensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"sal vegey vegetabilis: quia nullum sal minerale, (ut Nitrum, Ammoniacum, &c) sulphuris vegetabilis recrudescentiam producit. Dixi, 2. Sal vegetabilis, sulphur perfectè coctum continentis: quia sal Cochleariae (quae vegetabile est, sulphur perfectè coctum non continens) aut similimum, sulphuris praedicti recrudescentiam non producunt. Obiter verò notandum, Nitri, Vitrioli, Salis communis, & Sulphuris miueralis spiritus, tincturas praedictas virides factas, rursum perficere, rubedinem, & colorem caeruleum producendo; licet idem Sulphuris mineralis spiritus è Sulphure accenso in fumos ascendens (Sulphuris etenim spiritus praedictus nihil est praeter fumos, è sulphure accenso ascendentes, in Liquorem condensatos, ut inferius dicetur) Rosam rubram recentem albificet: quorum causas nos adhuc latere fatemur, cum Liquores praedictos, & Salia omnia non calidos sed frigidos esse existimemus, ut inferius apparebit. Impossibile est igitur Vegetabilium omnium Magisteria componere, secundum D. Joannis Zuelfori (qui Pharmacopoeiam Augustanam nuper reformavit) praescriptum, in Animadversionibus suis in Balsama simplicia & composita traditum (his verbis. R. Herbae Ruta vel florum Rosarum rubrarum, nativis suis coloribus ditissimarum, quantum libuerit, coquantur in aqua; addendo Olei Tartari, q.s. Decocto colato infunde Salutionem Aluminis, & praecipitabitur materia pultis instar; viridis, si ex herbis viridibus, rubra si ex Rosis rubris, & similibus floribus) quippe Tartari Oleum est Vitis sal per deliquium in Olenm solutum; nec Aluminis solutio tincturam viridem ad rubedinem reducit. Atque haec sunt quae necessario praemittenda censuimus; Fontium jam descriptioni nos accingamus. Fons, εκεα, τὲ τῶ, ε· κδ τυνθτν δὲ αὖν Fons Moffetensis. SEU, Descriptio Topographico- Spagyrica Fontium Mineralium Moffetensium in Annandia SCOTIAE. Riusquam Fontium Descriptionem Spagyricam aggrediamur, Topographicam praemittere visum est; & quâ ratione in hominum notitiam pervenerint.","prev":{"citation":"Fons Moffetensis 16","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/16"},"next":{"citation":"Fons Moffetensis 19","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/19"},"credit":{"text":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis","quality":"ocr"}}