{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fons Moffetensis 43","citation":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/43.md","author":{"name":"Matthew Mackaile","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile"},"work":{"title":"Fons Moffetensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"praeter eorum resuscitationem; cumque resuscitantur, iisdem praedita sunt virtutibus, quibus ante solutionem dotata erant, quod omnibus in confesso est. Dicet fortè aliquis non integrè resuscitantur, nec ad statum pristinum reduci possunt, ex. gr. impossibile est, Plumbum ab Aceto destillato solutum, & ab eo rursum per praecipitationem separatum & in Cerussam conversum, in Plumbum, ut prius erat, convertere. Hoc equidem tentavi, sed frustra. Nam sine ignis calore intenfissimo liquari non potest, tumque in materiam, Auri Lithargyrio tantum similem, convertitur. Atque ratio haec est; quod Aceti sal corrosivum Plumbi atomis adnatum, ab iis separari nunquam possit (consule D. Joan, Zuelferi animadversiones in pulveres magisteriales in Pharmacopoeta Augustana descriptos & Plumbi atomos, ex se, liquatu facillimos, liquari impedit, priusquam ipsum liquetur, quod caloris gradum intensum quidem requirit; ejusdem etenim est naturae cum sale Tartari (ut prius dictum est) quod difficillimè liquatur. Praedicta quidem sunt verissima, & adversus sententiam hanc nostram, primâ fronte, multum valent: verum dicimus, in omnibus ita non accidere. Nam Argentum vivum, à corrosivis & causticis omnibus fortissimis millies solutum, & quasi annihilatum, lenm calore adhibito reviviscit; & formam suam pristinam recuperat. Et Argentum vivum, caloris ignei impatientissimum (ejus etenim gradum vesicantem & depilantem, multo magis tactum molis fugit, & ab eo in auras avolare cogitur) corporum corrosivorum fomniatum calorem intensissimum non fugit, nec ab eo in auras fugatur, sed in atomos tantum minutissimos convertitur, idque sine destructione proprii naturalisque temperamenti.","prev":{"citation":"Fons Moffetensis 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/42"},"next":{"citation":"Fons Moffetensis 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/44"},"credit":{"text":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis","quality":"ocr"}}