{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fons Moffetensis iv","citation":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/iv.md","author":{"name":"Matthew Mackaile","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile"},"work":{"title":"Fons Moffetensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":") ejusque Commentario, his verbis Alcumistica, amabilis illa insania, certae egestatis & cassi Laboris comes, curiosis ingeniis familiaris, quantae vanitatis sit, ex eò ipso facilè apparet, quod polliceatur quae Natura nullo modo pati nec attingere potest, dum rerum vertere species tentat, ac benedictum quendam Philosophorum (ut vocant) Lapidem fabricare praesumit, quo, Midae instar, contacta omnia corpora, ilico in Aurum Argentumve permutentur. Miser Alcumista, qui jam aetatem omnem inter experimenta consumpsit, mercibus, patrimoniisque omnibus decoctis, & in cinerem fumumque conversis, annosus, pannosus, esuriens, semper sulphur olens, & ex assidua Argenti Vivi contrectatione Paralyticus, nihil praeter poenitere, gemere, & dolere, sibi reportat, utpote cujus errori damnum, damno labor, & labori pudor accreverit, &c. Quae de omnibus Alcumistis quam Ad Lectorem. quam perperam dici, ex sequentibus, rationi maximè consentaneis, unicuique (Momo & Loilo tantum exceptis) Luculenter apparebit. Denique, cum extra humanae fallibilitatis aleam nos positos esse non profiteamur, hamillimum proferimus votum, ut si quis sequentibus meliora aut veriora noscat (plus etenim vident oculi quam oculus, nec ullus itu Lynceis reperitur oculis, quem non aliquando Apex candidè ea citra sardasmum, subtertugit) communi hominum bono communicet; quam si fortunam tractatum hunc experiri sensero, na mujora (forsan, bonoque publicę non minus opporiuna) auspicanda, animum convertam, hac spe fretus, omnem ad bonum quodque conatum in laude, effectum licet in casu, esse. Vale. Mome favere decet, prodesse volentibus: ergo Carpere vel noli nostra, vel ede tua.","prev":{"citation":"Fons Moffetensis iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/iii"},"next":{"citation":"Fons Moffetensis v","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/v"},"credit":{"text":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis","quality":"ocr"}}