{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fons Moffetensis vii","citation":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis vii","ref":"vii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/vii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/vii.md","author":{"name":"Matthew Mackaile","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile"},"work":{"title":"Fons Moffetensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Mercurius, Sulphur, Sal volatile, & Sal fixum, omnium corporum elementa dicuntur, quod quod omnibus realiter insint, non autem quod ex unoquoque extrahantur, & sensibus objiciantur omnia; ex quibusdam etenim Salis volatidis, ex aliis Salis fixi pauxillulum tantum, imo nihil interdum extrahi potest: ut è sanguine humano, Salis volat ilis nihil (quod sensibus objiciatur) extrahi potest: quippe, Sal volutile in humido copioso (Mercurio & sulphure) dissolvitur, & disparet; ex animalium attamen cornubus & plumis copiosissimè extrahitur, & excipuli parietibus per se adnatum apparet. Item, ex praedictis Salis fixi parum admodum extrahi potest, nisi eorum quantitas magna anatomiae tradatur. Nam volatilis ferè nihil est ubi abundat fixum, & contra. 4. Terra, (quam damnatam, & Caput mortuum vulgo appellant) est Elementorum (κατʼ Fξοχlν sic dictorum) quasi sustentaculum, nullius virtutis, cum ab ea separantur elementa. 5. Phlegma, est alimenti elementorum tantum vehiculum, ex. gr. Aqua est vehiculum alimenti, quod vegetabilia & mineralia è terra sugunt, ad suam nutritionem; est & vehiculum alimenti quod animalia ex vegetabilium & mineralium partibus extrahunt; ut Vini Phlegma est vehiculum tantum spirituum, humanos spiritus reficientium. Natura dari, 6. Elementa praedicta realiter in resolutione non tantum spagyricâ constat; sed Naturâ etiam coquis omnibus innotuit: sulphuris etenim, Mercurii & Salis penuriam, per Butyri, Aceti, & Salis additionem supplere student, in esculentis praeparandis. 7. In omni corporis naturalis, in statu natutali existentis, anatomia per destillationem 1. Exit Phlegma. 2. Mercurius. 3. Sulphur.","prev":{"citation":"Fons Moffetensis vi","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/vi"},"next":{"citation":"Fons Moffetensis viii","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/viii"},"credit":{"text":"Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis","quality":"ocr"}}