{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Elogium Petri Anich 7","citation":"Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/7.md","author":{"name":"Maximilian Hell","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell"},"work":{"title":"Elogium Petri Anich","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Nam in quocunque horum casuum semper idem consequi necesse est, quod consequeretur, quando ipsamet loca, quae metienda sunt, ad planum horizontale observantis adscenderent perpendiculariter, si hic habeat situm altiorem; vel ad id perpendiculariter descenderent, si is habeat situm humiliorem; poterit ergo singulis objectis, quae in valle sunt, determinari geminus suus locus ichnographicus per operationes geminas, in quacunque acclivitate vel altitudine montis institutas; & vicissim montium vertices, aliave editiora loca in ichnographia determinari poterunt per geminas observationes in valle, vel planitie institutas, vel etiam si una in valle, altera in quacunque altitudine instituatur. Nec utrobique alia est operandi praxis, quam quae alias adhiberi solet, quando objecta, ad quae collimatur, sunt in eodem plano horizontali; utrinque enim omnes distantiarum observati anguli transferuntur ope hemicycli in chartam, & genuinae linearum decussationes assignant cuique objecto verum suum locum, dum interim obvia quaelibet linea in plano practice dimensa servire potest pro fundamento scalae Geometricae. Genuinam hanc esse praxin, solidam & geometrice demonstrandam, ut Professori Anichius exhiberet, raptim construxit machinulam ex tribus planis asserculis pauculos digitos longis latisque, & quatuor filis. Hac ad oculum demonstratur, quantum fallat mensula Geodetica, nisi horizontaliter ponatur etiam in editioribus stationibus; cum angulus a binis filis deorsum formatus, sit longe diversus ab illo, qui formatur per alia duo fila ex eodem puncto horizontaliter excurrentia, & terminata in iisdem perpendicularibus; eoquod hypothenusa sit major quovis latere. Haec cum Professori Petrus ostenderet, ridebat ille simplicitatem machinulae, sed & stupebat ingenium hominis.","prev":{"citation":"Elogium Petri Anich 31","label":"SUPPLEMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/31"},"next":{"citation":"Elogium Petri Anich 5-2","label":"SUPPLEMENTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/5-2"},"credit":{"text":"Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich","quality":"ocr"}}