{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observatio transitus Veneris 39","citation":"Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/39.md","author":{"name":"Maximilian Hell","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell"},"work":{"title":"Observatio transitus Veneris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Certissimum itaque, Astronomiam, fontem unicum, fundamentum unicum esse Philosophiae naturalis, at una verissimum, Astronomiam quanta quanta est, totam ab observationibus astronomicis petitam, clarissimum ergo, observationes nonnullas Thesauro omni omnino pretiosiores esse, eas nempe, quae quanto aptiores, tanto rariores habentur, è quibus penitior Systematis planetatii (magni illius, atque totius Philosophiae naturalis libri) cognitio derivetur; Observationes has inter Transitum Veneris per discum Solis, anno hoc 1761. à Viris exercitatissimis observatum. Phoeno menon esse & rarissimum, & ad Systema planetarium accuratius definiendum accommodatissimum, unde Planetarum distantiae, & ex his leges virium proferantur multo praecisiores, apud omnes notissimum est Astronomos, à quibus minutiores Philosophi proferendas virium agentium leges, sibi adeo utiles, exspectandas habent. Operae itaque pretium me facturum existimabam, si accuratas tota Europa à Viris exercitatis factas hujus Phoenomeni Observationes, mecum benevole communicatas, atque in arctum compendium redactas paucis hisce complecterer paginis, meis adjunctis Ephemeridibus, plane persuasus, laborem hunc meum gratissimum Astronomis futurum, quo veluti uno intuitu comparationem elementorum instituere, è qua, ea definire valeant, quorum definiendorum causa susceptus est labor. Alterum: ut ab interitu pretiosa folia, seu manuscripta, seu typis data hujus observationis vindicem, quo Posteris, Anno 1874. Orbem hunc incolentibus, ante quem, post annum 1769. nullus omnino similis habebitur Transitus, Thesauri loco conserventur, nihil enim facilius, atque schedas hujusmodi pessumiri paucos inter annos. Tertium denique, ut vel ex exiguo hoc meo exercitatorum Astronomorum Indice palam fiat, & hodiernus Philosophiae naturalis per Europam Status florentissimus, & in quibusnam Regnis, Provinciis, Urbibus, Academiis, purior Philosophia vigeat, cujus progressum, ab Astronomiae cultu, Virisque Astronomis, veris nempe Philosophiae Patribus, pendere supra demonstraveram.","prev":{"citation":"Observatio transitus Veneris 38","label":"NERIS IN O, ITEMQUE TEMPORE VERO HUJUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/38"},"next":{"citation":"Observatio transitus Veneris 40","label":"NERIS IN O, ITEMQUE TEMPORE VERO HUJUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/40"},"credit":{"text":"Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris","quality":"ocr"}}