{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observatio transitus Veneris 46","citation":"Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/46.md","author":{"name":"Maximilian Hell","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell"},"work":{"title":"Observatio transitus Veneris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"OBSERVATIONES IN ANGLIA FACTAE Drofundissimorum Ingeniorum, atque adeo Astronomorum foecundam etiam Genitricem Angliam esse, Virorum Celebrium Historiâ notissimum puto; quamvis autem quamplurimos fuisse mihi persuasum habeam, qui pari industria Phoenomenon hocce observaverint, remotioribus tamen nobis his maxime belli tumultibus, paucorum duntaxat exercitatissimorum Observationes singulari benevolentiae Viri Illustrissimi D. Baudouin communicatas habemus, quas hic referre libuit. Non sine dolore commemoro celeberrimum Bradleyum Astron. Regium Greenvichii morbo, qui eundem subinde vita privaverat, impeditum id temporis fuisse, quin celebrem hunc Transitum, ab illo hand dubie non sine praeparatione exspectatum, observare potuerit, ut per litteras humanissimas Viri celeberrimi & Medicinae Doctoris, atque Academiae Londinensis Membri D. Wolssii ad me datas Londino, edoctus sum. Virorum itaque celebrium in Anglia Observantium lahores sequentes mihi communicatos habeo: Litterae Viri Cel. D. Short Academiae Lond. Membri datae Londino ad Virum cel. D. Fermer, sequentia complectuntur: Proposueram: (ait D. Short) cum D. Bevis Ob\"servationem hanc methodo exquisita observandam, at \" singulari Serenissimi Ducis de Vork benevolentia, qui Ob\" servationem nostram Praesentia sua celebrem voluit, fa\"ctum, ut eandem in Hospitali Saviliensi (de Savile „perageremus; eo loci diebus aliquot ante horologium \"Sequentes observationes, ait D. Sport, reduxi ad Me\"ridianum Greenvichensem, ubi (ob infirmam Domini Do\"ctoris Bradley valetudinem) hic Transitus observatus est soalum a D.","prev":{"citation":"Observatio transitus Veneris 45","label":"MONENSIS & SERENISSIMVS DUX DE CHAULNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/45"},"next":{"citation":"Observatio transitus Veneris 48","label":"OBSERVATIONES IN ANGLIA FACTAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/48"},"credit":{"text":"Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris","quality":"ocr"}}