{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Confessio Augustana art22","citation":"Melanchthon, Confessio Augustana art22","ref":"art22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art22.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Confessio Augustana","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/confessio-augustana","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"[1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes. [2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant. [3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse. [4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus. [5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse. [6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae ministrant et sanguinem Christi populis dividunt. [7] Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 De Consecrat., cap. Comperimus [Gelasius: \"Comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire\"]. [8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet. [9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate, cum sequentibus. [10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est. [11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae. [12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est.","prev":{"citation":"Confessio Augustana art21","label":"art21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art21"},"next":{"citation":"Confessio Augustana art23.1-16","label":"art23.1 to art23.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art23.1"},"credit":{"text":"Melanchthon, Confessio Augustana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/conf.html","quality":"proofread"}}