{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri sex 1.2","citation":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Epigrammatum libri sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex","urn":null},"verse":true,"words":347,"text":"Insita sunt animis nostris ab origine prima\nNotitiae auctoris semina vera Dei:\nImpositum ut nobis Dominum sciremus, et eius\nImmotae legi subdita vita foret:\nHeu cur has flammas, divinae exstinguere lucis\nTam multi obliti seque Deumque solent:\nIustaque legitimae conturbant foedera vitae,\nContemptoque ruunt in scelus omne Deo.\nSed paucos tamen haec accensa in pectore flamma\nPermovet, ut vitae munera iusta colant.\nHis novisse Deum propius, coramque, videre,\nQuantum concedet, maximus ardor inest.\nErgo etiam Moses vultus in lumine claro\nMonstratos Domini cernere posse rogat.\nSed docet et Mosen et nos, totumque piorum\nAgmen, ubi agnosci, se Deus ipse velit.\nNon haec pigra hominum concreta ex pulvere moles,\nInsuper et vitiis squalida facta suis,\nSustinuisse potest divini incendia vultus,\nCum sordes nostras Iudicis ira videt.\nErgo iubet Mosen sublimi insistere rupi,\nIllius et latebris se tenuisse cavis.\nHac ego praeteriens, inquit, dabo terga videnda,\nSic ut et interea te mea dextra tegat.\nNos quoque in immota docuit consistere rupe,\nAmplecti Gnatum dum iubet ipse suum.\nEt latebrae nobis subeundae Ecclesia sola est,\nIn qua Evangelii dogmata pura sonant.\nNamque Deus transit per Mundi saecula cuncta,\nUt coetus aliquos iungat et ipse sibi.\nNec genus humanum quod imago debuit esse\nAuctorem referens, omne perire sinit.\nQuosque sibi adiunxit, locat uno in vertice cunctos,\nNemo illum ex alia cernere sede potest.\nHi vocem agnoscunt, et facta ingentia dextrae,\nPraesentemque vident semper adesse Deum.\nExspectantque olim venturae gaudia vitae,\nEt bona quae nullo sunt peritura die.\nTunc nec erunt discedentis vestigia tantum,\nNec tantum longe terga videnda Dei:\nSed fulgore novo propius spectabimus ora,\nColloquio dabitur perpetuoque frui.\nArcanas causas inspecto fonte sciemus,\nEt gratae mentes munera tanta canent.\nInterea bellis lacerantur regna, suasque\nIn poenas fato mundus ubique ruit.\nAc velut aggestis Titanas montibus ausos,\nAd sublimem arcton scandere fama refert,\nConatosque astris extinctis, omnia rursus\nIn vetus et caecum vertere mixta chaos:\nTurcica sic rabies passim sese impia iactat:\nAdversus gnatum bella movere Dei.\nDenique cum variis quatiatur motibus Orbis,\nExercent Christi multa pericla gregem,\nSed tamen hos inter terrores, fataque mundi\nDextri pios coetus protegit ipsa Dei.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri sex 1.1","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., Detestatio neglegentiae ex Capite 17. Exodi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.1"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri sex 1.3","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., DE VAGIENTE ECCLESIA.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.3"},"credit":{"text":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}