{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri sex 2.8","citation":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.8","ref":"2.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.8.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Epigrammatum libri sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex","urn":null},"verse":true,"words":263,"text":"Certa Deus toti impressit vestigia mundo,\nAgnosci sapiens conditor unde queat.\nNec natas casu res esse, ars indicat ipsa,\nStellarum motus quae regit atque vias,\nEsse Deumque docet menti lux insita nostrae,\nSeparat a factis quae vitiosa bonis.\nConscia corda Die cum iustam vindicis iram\nQuolibet admisso crimine moesta tremunt.\nEt semper culpam poenae comitantur atrocem,\nEt si sera, tamen praemia laudis erunt.\nNon urbs, non regio, non aetas ulla severi\nIudicii exemplis, non domus ulla caret.\nAc Deus ut flectat nos ad meliora, stupendis\nIncautos signis praemonet ipse datis.\nSaepe timent aliquem conterrita sidera casum,\nSaepe ingens tellus ceu ruitura tremit.\nAt quos nulla movent venturae nuntia poenae,\nCyclopum similes forsitan esse volent.\nSponsi Penelopes minitantia numina rident,\nCum cernunt tota tristia spectra domo.\nCumque madent sudantia saxa cruore,\nEt subitum Phoebum Cynthia nocte tegit:\nMox tamen hunc risum Sardoum poena secuta est,\nQualis contempti Numinis esse solet.\nNos igitur moniti tollamus lumina ad astra\nNon aspernantes signa verenda Dei.\nHesperias Phoebus cum cras mergetur in undas,\nLuna tenebrosum proferet atra caput.\nPostque dies, aliquot cum iam decreverit Orbis,\nVenit et ad fines cum Nepa, Luna, tuos:\nHorrenda involvet fratris caligine vultus,\nCum iam de caeli culmine ducet equos.\nEt simul in tenebras incurrent MarsqueVenusque\nCallidus et fraudum structor Atlantiades.\nHeu mihi quos motus populi, quantosque furores,\nPortendunt tetro, sidera iuncta loco?\nHaec licet astra regant homines, regit attamen astra\nNoster, qui non vult Stoicus esse, Deus.\nNos igitur quibus est afflicta Ecclesia curae,\nAssidue oremus supplice voce Deum:\nLeniat ut clemens haec tanta pericula nobis,\nEt sanet populi vulnera saeva sui.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri sex 2","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri sex 2.9","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.9"},"credit":{"text":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}