{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri sex 2.85","citation":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.85","ref":"2.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.85.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Epigrammatum libri sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex","urn":null},"verse":true,"words":235,"text":"Frigida in hoc tumulo Mariae sunt ossa sepulta,\nQuae iuncta Cleopenomine dicta fuit.\nDigna quidem hoc titulo, quae mores ipsa professa est,\nExemplo Cleopes congrua vita fuit.\nSupplicium quando pro nobis Christus obivit,\nSanguine ut ablueret crimina nostra suo,\nTunc Cleope moestam comitari est ausa sororem,\nVicit enim pietas vera fidesque metum.\nEt missum hunc caelo testata est esse magistrum,\nSeque eius toto pectore dogma sequi.\nSic Cleope nuper tumulo quae conditur isto,\nEst Evangelium mente professa sua,\nNec metuit rabiem, et petulantia probra malorum,\nQui spernunt leges optime Christe tuas,\nAddidit et castos semper sine crimine mores,\nEsset ut exemplum vita pudica bonis.\nUtque olim Cleope solita est servire sorori,\nOfficiis inopes fovit et ipsa piis.\nErgo virtutis cultor Voglere Georgi,\nTe tali orbatum coniuge iure doles.\nQuae forma, ingenio, morum gravitate placebat,\nFlagrabat cuius pectus amore tui.\nQuaeque Deum tecum concordi mente vocabat,\nHaec vincla aeterni foederis esse solent.\nCerta sed hunc animo minuant solacia luctum,\nQuae monstrat nobis Filius ipse Dei.\nIam patris aeterni faciem secura tuetur,\nPraemiaque accepit pro pietate sua.\nMatronasque inter Cleopae sociata priori\nColloquio Christi iam solet illa frui.\nHic quam nunc oculis absentem animoque requiris,\nUxor in amplexus est reditur a tuos,\nSermonesque iterum dulces miscebitis una,\nCaelestisque eritis pars quotacumque scholae.\nHic arcana Deus quae nunc mens anxia quaerit,\nIn clara vobis luce videnda dabit:\nInterea donec renovabit corpora Christus,\nTecta leni terra molliter ossa cubent.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri sex 2.84","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., AD IONAM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.84"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri sex 2.86","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., PRAECEPTUM ….","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.86"},"credit":{"text":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}