{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri sex 3.17-29","citation":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex 3.17-29","ref":"3.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.17.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Epigrammatum libri sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex","urn":null},"verse":true,"words":270,"text":"Pungit apis puerum Veneris, dum dulcia mella\nFuratur, sic sunt dulcia mixta malis.\nCum Sybaris peritura fuit sunt omina visa:\nPraecedunt poenas nuntia signa graves.\nIn medio conspecta foro bilem atque cruorem,\nTerribili specie lurida Iuno vomit.\nIpse Neoptolemus telo traiecit acuto\nMagnanimum Eurypylum, genuit quem Telephus ingens\nCeteosque olim iuxta prostravit, in arma\nConiugium quos promissum traxisse ferebant.\nIpse quidem cervus pedibus velocibus ipsam\nCum fugit, assequitur, sistitque amplexus amatam.\nSenecta non laborat omnibus malis,\nSed gnate, magnam rerum habet experientiam,\nDicendo polleat ut plus iunioribus.\nMulae Asinaeque duos imponit servulus utres\nImpletos vino, segnemque ut vidit Asellam\nPondere defessam, vestigia figere tarda,\nMulta rogat. Quid cara parens cunctare, gemisque,\nUnam ex utre tuo mensuram si mihi reddas,\nDuplum oneris tunc ipsa feram, Sed si tibi tradam\nUnam mensuram, fient aequalia utrique\nPondera: Mensuras dic docte Geometer istas.\nQui Christum docuit pure, et bona plurima fecit,\nLutheri hac urna molliter ossa cubant.\nMulta vorans et multa bibens, mala plurima dicens\nEccius, hac posuit putre cadaver humo.\nQuem senior Priamus primus conspexit in armis\nFulgentem veluti Sidus quod Sole relicto\nAnteit Autumnum, nocturnosque eminet inter\nIgnes, atque suo vincit splendore tenebras,\nFormosique tenet nomen Canis Orionis,\nQui febrim et morbos miseris mortalibus affert.\nIungit amor quandoque elementa, et semina rerum,\nDissiliunt odiis eadem certantia rursus,\nSic res gignit amor, sed non durabile quidquam\nNascitur, inque vices mutantur cuncta subinde.\nId est\nVenit ad Herculeas quamquam tua fama columnas,\nDum patriam servas inclute Arate tuam:\nNos tamen hanc statuam pro libertate recepta,\nVirtutis testem fecimus esse tuae.\nCommunis tibi cum diis servatoribus esto\nHic honor, in patriam nam pia iura refers.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri sex 3.16","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber Tertius., Aliter redditum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.16"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri sex 3.30-38","label":"PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber Tertius., lines 3.30-3.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.30"},"credit":{"text":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}