{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri sex 5.5","citation":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex 5.5","ref":"5.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.5.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Epigrammatum libri sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex","urn":null},"verse":true,"words":167,"text":"Crebra tuae Dominus noster dat basia genti,\nEt figit labris oscula blanda suis.\nNamque tuus favor est nobis iucundior unus\nQuam bona quae curas pellere vina solent.\nCum nobis verbum donaveris, undique fama\nNominis ingentes spargitur ipsa tui.\nNunc igitur multi verbi recreantur odore,\nEt norunt multi te pater, atque colunt.\nAccurrunt et te cupiunt novisse puellae,\nHaec verbi fragrans agmina ducit odor,\nTu tamen infirmae praebe solacia genti,\nCurrentesque iuva numine quaeso tuo.\nEsse vides nobis subeunda pericula mille,\nIlla nisi duce te vincere nemo potest.\nEcce autem in thalamos securam me modo ducit\nRex meus et nova nunc gaudia pectus habet.\nHic nova dat miserae rursus solacia genti,\nEt medios hostes inter et arma tegit.\nHaec te quisquis amat benefacta agnoscere gra,\nEt laudare solet pectore summe pater.\nNigra equidem videor sicut tentoria Cedar,\nIncultis Arabes quae posuere locis.\nEt quoniam exercent me multa pericula spernor,\nFortunae species est odiosa meae.\nSum formosa tamen pulchrae Salomonis ut arces\nIn celsa quas nunc ille Sione struit.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri sex 5.4","label":"EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, CAPUT III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.4"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri sex 5.6.1-44","label":"EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, EX NOVO TESTAMENTO. Primum Caput ad Timotheum, lines 5.6.1-5.6.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.6.1"},"credit":{"text":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}