{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri sex 6.3","citation":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex 6.3","ref":"6.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6.3.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Epigrammatum libri sex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex","urn":null},"verse":true,"words":269,"text":"Dicere quam mallem tibi litera nostra salutem,\nHinc a Vindelica quae venit urbe, feret.\nCaesar ubi leges cunctis fert gentibus aequas,\nCarolus haud illo quem regit Orbe minor\nQuod toties Domino scribis Bernharde, mihique,\nNec sinis ex animo nos cecidisse tuo.\nMoribus ista tuis pietas est digna, fideque\nCognita quae multis casibus ante fuit.\nHoc tamen officio coepit iam notior esse,\nQuo nobis possit gratius esse nihil.\nSi quaeris rerum quae fit fortuna mearum\nAccipe, de multis pauca referre volo.\nNondum damnata est docti pia causa Lutheri,\nCaesaris et nondum voce notata boni est.\nNos tamen iniustis odiis crudeliter urgent,\nEccius atque isto saevior hoste Faber.\nCaesaris hi pectus, quo nil est mitius usquam,\nIrritant miris artibus atque dolis.\nIpse tamen Caesar cunctatur tardus ad iram,\nNec subito in cives tristia bella movet.\nAtque in difficili causa, quod principe dignum est,\nIudicium sapiens praecipitare cavet.\nInterea curis ego pene absumor acerbis,\nNamque animum patriae saeva pericla movent.\nNullaque sunt tantas inter solacia curas,\nHas nisi Pontanus quod revelare studet.\nQuo nemo in tanto numero praestantior uno est\nEloquio, et veris perpetuisque bonis.\nPulchrius haud videas inter spectacula quidquam,\nQuae domino facit urbs officiosa suo.\nQuam cum dicturus Pontanus solverit ora,\nEt regum attendit curia magna virum.\nIpse suos oculos Caesare defigit in unum,\nEt Deus unius pendet ab ore viri.\nSic Ithaci eloquium mirata est Graecia quondam,\nQuod velut hibernas fudit ab ore nives.\nHaec Bernharde Patris debes praeconia vera\nPontanis etiam commemorare tuis.\nUt patrias laudes primis mirentur ab annis,\nEt virtute velint posse referre patrem\nTotius expectas conventus forsitan acta,\nSed mens aegra vetat scribere plura, vale.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri sex 6.2","label":"EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHIlippi Melanthonis Liber Sextus, collectus et","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6.2"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri sex 6.4","label":"EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHIlippi Melanthonis Liber Sextus, collectus et, THOMAE BLAURERO.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/6.4"},"credit":{"text":"Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml","quality":"ocr"}}