{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 10","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/10.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Alij magis furentes adseuerarunt, omnia casu esse orta, & temere ferri & occidere, nec magis hominem quam rosam ad perpetuitatem esse conditum, casu tristia & laeta, omnibus accidere, ut ferunt materiae uices, aut aliqui coeci hominum impaetus, quos & ipsos a materia excitari imaginantur. Periclem uirum sapientem tabe consumptum esse, quia dolor animi propter publicas & domesticas calamitates, cor arefactum & languefactum extinxit. Ciceronem uero coeco impetu furiosi hominis Antonij interfectum esse, ita casu utrunque perijsse, sine aliquo Dei consilio, & post mortem nihil restare, sicut antequam nati erant, nihil fuerunt Pericles & Cicero, Inanes igitur & ipsis & alijs, omnes eorum fuisse contentiones, perinde, ut si gramina a curruum rotis conterantur. Hinc illud dictum est Sileni, ut scribit Aristoteles. Optimum est homini non nasci, aut quam celerrime aboleri. Et uersus illi Epicurei. Omnia sunt risus, sunt puluis, & omnia sunt nil. Caecus enim & praeceps omnia casus agit. Has falsas opiniones & contumeliosas aduersus Deum, & pestes uitae humanae & morum execrari debemus. Quanquam enim agnoscenda & deploranda est humanae mentis imbecillitas, quae tanquam foris aspiciens naturam, ut si quis foris domum aliquam contempletur, ualde multa ignorat, & peruestigare ac comprehendere omnia non potest, tamen aliqua perspicit, & certo comprehensa tenet. Vult enim Deus aliquas esse certas, firmas & immotas notitias uitae rectrices. Sicut & Paulus ad Rom.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae xvii","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvii"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 11","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/11"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}