{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 103-2","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 103-2","ref":"103-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103-2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"LIBER SECVN LIBER DVS. lius Vnc Deo ducente & iusisp uante, ingredimur eam partem Physices, quae usitate sic adpellatur. Estque consideratio elementorum E aliorum corporum, quae ex elementis oxta sunt, quod ad materiam attinet, & qualitates in eis, & qualitatum effectiones, quae sunt causae mutationum in corporibus, ut generationum, nutritionum, alterationum, corruntionum, deinde & partium in corporibus, & causarum propinquarum, & remotarum, quantum acie humanae mentis in hac infirmitate, perspici natura potest. Quanquam autem magna est caligo humanae mentis, & natura penitus introspici non potest, tamen haec ipsa doctrina, quam Deus notam esse uoluit, necessaria est hominum uitae, ut manifestum est, ad tuendam ualetudinem necessariam esse qualemcunque cognitionem partium humani corporis, deinde qualitatum, quae cum quibus consentiant, aut pugnent, quae causae nutriant corpora, quae faciant mutationes, alterationes, & corruptiones. Haec consideratio primum mouit aliquos ingenijs praestantes, ut ordinem huius doctrinae institue rens rent, discernerent corpora & qualitates, & cansas mutationum & mixtionum quaererent, ac deinde progrederentur ad quaerendas causas remotiores, & ut ita dicam, primam corporum compositionem. Et haec ipsa deductio ad primam originem, monstratrix est Dei, & doctrina de ordine causarum conuincit mentes, ut fateri cogantur, esse Deum mentem architectatricem, cum reliquae totim naturae, tum uero humanae, cui impreßit notitias, quae ostendunt aliquo modo, & quid sit Deus, & qualis sit eius uoluntas, scilicet regulam tenens discernentem honesta & turpia. Haec deductio ad primam causam ex uestigijs naturae, ualde grata est bonae menti, & honestas de Deo opiniones confirmat. Rursus igitur & haec ipsa utilitas Phyfices. & caeterae non solum in hoc operis initio, sed subinde in toto cursu studiorum, & in omni uita considerentur Etenim non solum in tuenda ualetudine, & medicatione, sed etiam in explicatione doctrinae coelestis, necesse est naturam hominis, partes & qualitates, & causarum uarietatem cognoscere. Et quanquam ex medicorum animaduersione, primum haec doctrina extructa est, tamen postea usus patet latius, & hoc ipsum ut dixi, bonis mentibus gratum est, quod deducit mentes ad agnitionem vem Dei & humanam naturam, tanquam effigiem confert ad diuinam.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 103","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 103-3","label":"DE PRINCIPIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/103-3"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}