{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 111-2","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 111-2","ref":"111-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/111-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/111-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/111-2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"amplexus est, ut sunt multae prauae naturae, quae tantum peruersitate quadam amant absurdas opiniones, non quod probent. Sed omnes sani exploserunt. Ac Cicero de Democrito inquit: Neminem maiore autoritate maiores nugas dicere. Et facilis est refutatio, Impoßibile enim esset manere easdem leges motuum, & species certas omnibus temporibus, si confusio atomorum subinde alios mundos gigneret. Addatur & haec ratio: Cum impoßibile sit intelligentem naturam a bruta oriri, non existit humana natura ex atomis sine mente aliqua & casu, cum humana natura non solum sit intelligens, sed etiam uniuersaliter habeat insitas notitias firmas & immotas, ut numeros, & leges naturae, quas congruere ad aliquam aeternam regulam in mente conditrice necesse est. Nec illud dici potest, infinita esse principia seu magnitudiine, seu numero, quia nulla est magnitudo actu infinita. Et si numero infinita corpora essem, sent, etiam essent infinitae magnitudines, ut de atomis fingunt.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 111","label":"DE PRINCIPIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/111"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 112","label":"DE PRINCIPIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/112"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}