{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 113","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/113.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Sed recens auditor, commemorata hac breui descriptione, quae uidetur nomen utcunque explicare, non intendere digitum ad rem aliquam monstrandam, quae ciet corpora, flagitabit explicationem magis perspicuam. Quid enim haec Aristotelica aliud dicit, quam naturam uocari aliquid in corpore, quo per sese, & principaliter cietur corpus, ut in igni aliquid est, quod per sese & principaliter eum agitat sursum, Sed quae res illa est, sic agitans? Forma ne, an qualitates eius corporis calor & siccitas? Id Aristoteles non addit. Sed Stoici, ut huic quaestioni occurrerent, tradiderunt aliam definitionem, cuius etsi sermo non congruit cum Aristotelico, tamen sententia dextre intellecta, multo monet. Verba haec sunt: Natura est ignis arte progrediens ad generationem. Quam peregrinam adfers, inquiet aliquis, & alienam ab Aristotelica consuetudine definitionem? Ego uero eam recenseo, ut melius conspici poßit, quam sit exigua & generalis descriptio Aristotelica, deinde addita concinna enarratione, non insuauis erit haec Stoica definitio. Ait esse ignem, id est, caloris originem, seu fontem, quicunque ita nominari potest, seu ignis, seu uis aethercat etherea. Ipsi ignem uocarunt, coelestem, & elenentarem, ac deinde cum à coelesti, tum ab elementari senserunt oriri formas & animas, quas ipsas etiam ignem esse dixerunt. Hanc uim, seu hunc fontem caloris, recte dicunt illud ipsum esse quod impellit corpora ad actiones, & generationes. Calor enim est efficax, congregat cognata, & dißipat non cognata, ut in hominis coctione calor excitat uentriculum, & Epar, ut cognata attrahant, & dißipent non cognata. Sed cur inquit, arte progrediens ad generationem? quia significat à mente aliqua architectatrice species omnes ita ordinatas esse, ut similia à similibus procreentur. Denique ut in quolibet certus sit modus gencrationis, aliter gignit homo, aliter planta. Et tamen in utroque calor est fons generationis, sed hic fons simul gubernatur à causa uniuersali, quae sic ordinauit naturam, quasi arte ut quaelibet species similia procreet. Monstrant igitur Stoici rem aliquam, quam uocari naturam uolunt, scilicet, illum in corporibus calorem, sed certo modo ab aeterna mente ordinatum, qui modus quasi ars est cuius libet speciei. Etsi autem ad omnium fere mixtorum generationes concinne accommodari haec Stoica definitio potest, tamen non suscipiam cius patrocinium. Recensui autem, ut collatio ostendat, quid in Aristotelica desideretur, quae est multo generalior, & fere tantum nominis enarratio, ut si dicam, Solis orbis mouetur natura ab occasu uersus ortum, quia in ipsa uis est interior sic ciens. At ab ortu in occasum mouetur non natura, sed rapitur ab alio exteriore orbe.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 112-2","label":"DE RE NATVRALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/112-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/112-2"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 114","label":"DE RE NATVRALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/114"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}