{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 118","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/118.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"In luto igitur, cum sit terrestre, nec sint partes glutinatae propria & naturali humiditate, postea partes siccae reliquae consistunt amissa humiditate. Cera autem glutinata est aerea humiditate, Ideo cum fit resolutio, primum diffluit, postea si calefactio esset maior, fieret dißipatio partium in aereos halitus, & exiguum terrae. Hic tamen sciendum est, non dici de his, quae per accidens fiunt. Vinum natura calefacit & bumectat. Sed cum nimium incendit corpora, sequitur desiccatio, & diminutio humidi radicalis. Deinde corpora desiccata incipiunt frigenre. Alitur enim calor humore temperato. Ita unum per accidens desiccat & frigefacit. Sed ut infinitum discrimen est inter causas per se, & causas per accidens, ita & effectus discernantur. Nec regula comprehendi possunt accidentales effectus, qui & uarij, & innumerabiles sunt. Quare dixit Aristoteles, Arti non sunt curae ea, quae per accidens eueniunt, τῶρ κατὰ συμβεβοκος ἐν μέλει τῇ τέχνη. Magnes trahit ferrum, sed cum illinitur allium desinit trahere. Hic accedit impedimentum per accidens. Ideo Aristoteles dixitt idem & eodem modo se habens, semper idem natura efficit: τὸ ἀυτὸ καα ὀσουτως ἐχὸν ἀεὶ τὸ ἀτὸ πέφοκε παεῖς. Vinum est salubre, sed si misceas uenenum, non erit salubre.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 120","label":"PRIMA DIVISIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/120"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 119-2","label":"PRIMA DIVISIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/119-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/119-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}