{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 12.1-5","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 12.1-5","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.1.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Prius enim monendus est Lector, alios in inquisitione naturae plura, alios pauciora complexos esse. Quae doctrina usitate nuncupatur Physica? Fuisse duas quasi scholas Physicorum in Graecia, manifestum est. Thales enim & Anaxagoras, disserentes de natura rerum, non solum propinquas causas a materia, uidelicet, ab elementis & mixtis corporibus ortas considerabant, Sed longius progreßi ab hac instabili materia, ad iunxerunt doctrinam de motibus & effectibus coelestibus, & ostenderunt materiae uices & mutationes, dliquo modo regi à coelestibus causis. Fuit enim quaerenda natura aliqua stabilior, quae quasi metas circundaret Materiae inferiori, quae perpetuos & uariae errantes fluxus habet, & adsidua qualitatum certamina, unde existunt alterationes & multiplices confusiones Materiae, corruptiones & generationes. Huic instabilitati quasi sine fine ruenti, metas utcunque circumdederunt coelestes causas. Quod ut facerent, mouebantur multiplici experientia. Aër & caetera corpora calefiunt aestate, cum Solis radij rectius feriunt nostras regiones. Hyeme frigidior est aer, discedente Sole. Et magnos diuturnos & perniciosos aestus animaduertebant extitisse, quoties in siccis signis, ut in Leone, aut Ariete, congressae sum siccae stellae, Saturnus & Mars. Econtra humiditates auctas esse, largos fuisse imbres, exundationes magnas, & diluuia, cum in signis humidis, Cancro aut piscibus, congreßi sunt Saturnus, Iupiter & Venus, ut meminimus Anni 5 524. coniunctionem auxisse humiditates. Et Eclipsin Solis in Ariete, & coniunctionem Saturni & Martis in libra mense Iunio ingentes & inusitatos aestus attulisse, Anno 1540. Similes aestus fuerunt Anno 15 17. cum praeceßissent duae Ecclipses Lunae, altera in Leone, altera in Aquario, & Iouis & Martis, & Solis coniunctio in Leone. Et arbitror uetustissimam hanc fuisse sapientiam, insignes materiae inferioris mutationes multas, referre ad siderum positus, qua in re alij plura, alij pauciora scrutati sunt. filij autem fuerunt Physici, ut Empedocles & Democritus, uel his omnibus longe praestantior Hippocrates, qui relictis causis coelestibus, inferiorum materiam & eius qualitates aspexerunt, & sagaciter animaduerterunt qualitatum pugnas & mutationes inde ortas, ut Empedocli satis esset dicere de Cometis, materiam esse uiscosos & lentos halitus, motu seu agitatione in aere coactos, ac tandem iitiz tandem inflammatos, Effectus uero esse siccitates ac uentos, quia fumi sparguntur in acrem, qui dissipati, uentos excitant, & quia sunt sicci, aerem late urunt, & aliquantisper siccitatem efficiunt, ut saepe uidimus. Sed Thales non tantum has proximas causas aspiceret, uerum longius quaereret efficientes.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 11","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/11"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 12.6-7","label":"12.6 to 12.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.6"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}