{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 12.6-7","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 12.6-7","ref":"12.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.6.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":138,"text":"Cur enim non singulis annis adparent Cometae, si sola materiae agitatio sufficiens causa est? Deinde quae causae sunt, cur haec tanta moles halituum in aere alias consistit, alias mouetur, & quidem diuersis motibus? quae causae trahunt aut impellunt eam? Postremo & effectus longinquiores uestigaret, cur Cometae non solum siccitates, sed pestilentias, & magnos gentium motus, & mutationes imperiorum, significent? ut Cometam, qui arsit initio belli Peloponnesiaci, dies quinque & septuaginta, primum horrenda pestilentia sequuta est, deinde & multarum urbium tristißima excidia. Aliquas igitur in stellarum positu causas quaereret, ut dicunt Ecclipsin Solis, & coniunctionem Saeturni, Martis & Mercurij attrahere, & ueneno conspergere molem halituum, ac incendere. Ex quibus causis & uenturum Cometen anno 15 32. praedixit Apianus. Quanquam autem adiunctio doctrinae de motibus & effectibus coelestibus, ad hanc considerationem inferioris materiae, utilis est, ut infra suo loco dicetur, & collatio artium utrique lumen adfert, tamen quia utraque ars magna est.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 12.1-5","label":"12.1 to 12.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/12.1"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 13","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/13"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}