{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 120-2","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 120-2","ref":"120-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/120-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/120-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/120-2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Sed prima causa potest agere sine secundis, ut intellectus sine uoluntate. Alia efficientia non sunt necessario copulata, Vt duo Equi trahentes currum, quorum alter aucto robore, solus posset trahere currum. VIII. Efficientium, aliud dicitur uniuersale, aliud particulare, Vniuersale uocamus primam causam, scilicet Deum, quia omnes secundae cause seruantur à prima, sicut dictum est: Iouis omnia plena. Et Paulus inquit: In ipso sumus, uiuimus & mouemur. Sed Aristotelici saepe uniuersalem uocant motum coeli, Hanc causam, magis perspicue adpellare possumus coelestem. Et sentit Aristoteles, nullam causam inferiorem posse efficacem esse, si coelum non moueatur. Aliae causae dicuntur particulares, scilicet inferiores & propiores. Vt coelestis causa morbi, est mala coniunctio Saturni & Martis, particularis in corpore. causa, Venenatus humor IX. Efficientium alia sunt remota, alia propinqua. Remota quae est causa causae, ut, Auus est causa remota Nepotis, Vinum est remota causa ebrietatis, seu furoris ebriorum. Cometa est causa certorum morborum, quia dißipato halitu uenenato, aer inficitur, quem cum attrahunt corpora animantium, inficiuntur ipsa quoque Lapsus Salomonis est causa bellorum ciuilium, quae post regni distractionem secuta sunt.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 119-2","label":"PRIMA DIVISIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/119-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/119-2"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 121.1-4","label":"121.1 to 121.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/121.1"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}