{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 131","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/131.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quod igitur Stigelio scribenti carmen uerba splendidiora, figurae uenustiores, numeri dulciores, quasi sponte se offerunt, Vrsino uiro docto, & maiore studio quaerenti, non se similia offerunt, licimus fortunam esse. Sed causa per se, est astrorum positus, qui hanc foelicem inclinationem, seu hunc foelicem impetum in hanc naturam transfudit, qua inclinatione mouetur mens, ut pulchriora celerius uideat & arripiat. Sic in Achille, Alexandro, Scipione, Iulio, cor & sanguis temperantur luce coelesti, ut gignantur in eis Spiritus ardentiores, firmiores, & efficaciores, qui motus cient maiores & rectiores, quan quales sunt in Paride, aut in Glauco. Ac naturae quidem acres & foelices recte ad Stellas accommodantur, & multi cuentus naturis congruunt. Sed aliqui mirandi ducum euentus potius ad Deum referendi sunt, qui cum seruet aut mutet imperia, duces saepe custodit peculiari modo, qui non potest ad astra referri: Vt Alex andrum seruatum esse diuinitus consentaneum est, cum dimicanti ad Granicum Dux Persicus galeam decußisset, & incitato equo iam nudatum interfecturus esset, quo in praelio Clytus interueniens, Alexandrum protexit, & Ducem Persicum occurrentem, hasta transfixit. Multa gubernat natura, non omnia. Nec Deus remouendus est à gubernatione propter Astra, sed uere statuendum, multas inclinationes ab astris ortas, Deum moderari, & orandum, ut bonas iunet & reprimat malas. Non enim frustra dictum putemus: Quanto magis Pater coelestis dabit Spiritum sanctum petentibus. Est tamen & uis aliqua & significatio astrorom, ut infra copiosius dicetur. Et aliqua, non omnia, non leuißima, sed ut Ptolemaeus nominat, ὀλοχερέσερα, id est, principalia, quae naturam aliquo modo comitantur, & ad temperamenta, ualetudinem, mores & artes pertinent, reguntur ab Astris: Vt constat natos in coniunctione Solis & Lunae, malum temperamentum habere, & aut non durabiles esse, aut morbis obnoxios, & magnis impedimentis in uita conflictari. Quibus Saturnus nascentibus in medio coeli fuit, de sublini saepe cum periculo labuntur, quod multis exemplis ostendi potest. Quibus Sol & Mars in octaua domo est, ac praesertim, si accedat malus aspectus Saturni, aut si sint cum capite Nedusae, uiolenta morte plerunque pereunt.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 130","label":"DE CAVSIS FINALIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/130"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 132","label":"DE CAVSIS FINALIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/132"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}