{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 145","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/145.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Sed tamen hic discant pijborribilem potentiam esse Diaboli in impellendis impijs, Resistere autem posse mentes pias concurrentibus his causis, auxilio Dei, & humanae uoluntate, aduersante illecebris Diaboli. Postremo, & alij euentus accidunt à causis externis, ut cum multi, quorum disimiles sunt naturae, simul in uno praelio interficiuntur, aut contagio moriuntur, aut seditionibus impliciti simul opprimuntur: Hic regula erudita tenenda est, quam Ptolemaeus recitat: Vniuersales causas potentiores esse particularibus, ut quia uenenum in magnam aeris partem sparsum est, & aerem attrahunt multi disimiles, nihil mirum est, pariter eos infici, etiamsi alij alijs uiuaciores fuissent, si non aliunde uenenum potentius particularibus causis hausissent. Sic cum uniuersales causae multorum furores mouerunt, ut bella accendant in totis lotis gentibus, etiamsi non similes furores in omnibus excitantur, tamen multitudo pauciores secum rapit. Haec sex causarum genera diligenter cogitanda sunt, ut consideremus, quae iuuent, & quae laedant, & quomodo diligentia iuuandae sint bonae causae, & malae uitandae. Ac eo magis humanam imbecillitatem agnoscamus, quia uidemus hanc infirmam naturam non solum aut a uoluntate aut a Deo, aut à nostris temperamentis ac Stellis regi, Sed etiam saeuißimis Tyrannis obnoxiam esse, Diabolo, & alijs externis causis. Multa igitur exempla deprehenduntur, ubi mores & euentus deteriores sunt, quam significationes astrorum, Hic & Basilij argumento respondendum est, qui in enarratione, scripta in Genesin, contendit, non oriri à Stellis inclinationes in hominum naturis: Si inquit, Stellae essent causae malarum inclinationum, Deus causa esset uitiorum, quia cum condiderit Stellas, necesse esset dici, ab eo talem uim efficiendi uiciosas inclinationes, insitam esse Stellis. Haec ratiocinatio plausibilis uideri poßit Ethnico. At nos in Ecclesia ueram & perspicuam solutionem habemus. Si natura hominum mansisset incorrupta, fulsisset in ea lux diuina, gubernatrix omnium motuum, & Stellae in materia non contaminata, alias actiones habuissent. At nunc in his sordibus infoeliciores sunt actiones, & extincta est illa lux, quae rexisset omnes humanos motus. Itaque non tolluntur uires astrorum argumento Basilij, sed nos de re magna admonenur, uidelicet, de amissa luce & rectitudine, quae nois in prima conditione donata fuit, & de materie nostrae deprauatione. Haec mala deploremus, no deijciamus astra de coelo.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/144"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 146","label":"146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/146"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}