{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 146","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/146.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Deinde & hoc addendum est solutioni: Ne nunc quidem stellae sunt causae malarum actionim. Etsi enim in materia impura oriuntur à stellis prauae inclinationes, tamen hae non sunt principales aut integrae causae malarum actionum, sed libere uoluntas, quae & poterat, & debebat frenare inclinaciones. Nec constituimus fatalem, aut Stoicam neceßitatem, sed retinet uoluntas libertatem, in disciplina regenda, ut saepe iam dictum est. Quod autem obijciunt aliqui, paucas esse demonstrationes de effectionibus Syderum: Bis respondeo, Cum omnis demonstratio in natura, sit ueritas, à Deo proposita considerationi humane propter aliquam utilitatem, has ipsas demonstrationes, etiamsi pauca sunt, considerare honestum & utile est. Et esse aliquas ueras demonstrationes ab effectibus sumptas non dubium est, quae etiamsi paucae sunt, tamen usus late patet, & in omnibus artibus, etiam paucae demonstrationes multarum magnarum rerum doctrinam coninent. Deinde multa sunt probabilia, quibus plerumque respondent Euentus, quae etiam non sunt aspernanda, ut in arte Medica saepe probabilem rationem Medicus sequitur, ut cum Hippocrates, ut arceret à Thessalia saeuam Pestilentiam grassantem horribiliter in Attica, iußit incendi Syluas, uentis incitatis uersus Atticam, ratio probabilis fuit huius consilij, & tamen respondit euentus. Saepe enim parua momenta in natura habent effectiones non contemnendas. Quanquam igitur nec omnia prospici possunt, nec demonstrationes sunt omnium praeceptorum, tamen magna utilitas est, uidere aliquas inclinati. ones praecipuas, quae insignes in uita offensiones pa riunt, nisi diligentia nostra, & auxilio diuino uitentur. Et ex paucis insignibus inclinationibus, quae ueras habent demoustrationes, multa alia probabiliter raciocinari homines sagaces possunt: Vt qui propter infaustos positus Stellarum bilem habet adustam, hic cum furenter iracundus sit, & inconstans, & legibus incontumax, & similis furioso, tandem etiam in Legum poenis haerebit. Ita uidendum est, quae bona, aut quae mala cohaereant. Ideo eleganter inquit Ptolemaeus, ornandam esse artem, & instruendam uelut uiatico, ex communi Physicorum doctrina. Iubet enim artem φιλοκαλεν καὶ ἐφοδιάζεν. Postquam dixi, & artem esse doctrinam de effectibus stellarum, & usum eius, ut aliarum Physicarum byGoogl rum praedictionum, concessum esse, nunc de utilitate dicam. Non enim uerum est Pindari dictum, quodi Platone recitatur, Physicos decerpere inutila fructum sapientiae, δρέπεν ἀτελῇ καρπον σοφίης Manifesta est enim utilitas artis medicae. Et haec ex alijs elementis physicis extructa est. Breuiter autem nunc huius partis utilitates praecipuas recitabo, in quarum commemoratione adparebit, nos de naturalibus inclinationibus loqui, nec miscere superstitiosas obseruationes.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/145"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/147"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}