{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 148","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/148.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Econtra, ualde multorum mores deteriores sunt, & exitus tristiores, quam quales significantur a Stellis. Vt Neronis, Caligulae, & innumerabilium aliorum furores & exitus ad Diabolim proprie referantur. Haec collatio causarum in bonis mentibus auget curam regendae disciplinae, & petendi auxilij diuini, ut supra quoque dictum est. Quarto, etsi non omnia prospici possunt, cum nec omnes euentus a Stellis regantur & non omnes significationes Stellarum, in tanta magnitudine artis cerni poßint, tamen quaedam aeconomica & politica prospici possunt, quae praeuidere utile est. Vt narrat Aristoteles Thaletem praedixisse olearum sterilitatem, & multos emisse olei cados paruo praecio, quos postea maiore precio uendidit. Et saepe Eclipses, aut superiorum Planetarum coniunctiones non obscure significant perniciosos aestus aut nimis aßiduos imbres, quae duae causae sterilitatem adferunt. Hanc aliquo modo praeuidere utile est. Fridericus Austriacus Imperator, pater Maximiliani Imperatoris, etsi cuilibet Regum potentia & consilio par erat, & adiunctas habebat potentißimas Ducum familias in Germania, tamen cum Rege Matthia Hungarico magnis copijs, seu iusto acie dimicare noluit, quia & illius foelicitatem norat, & sibi sciebat Martem in Genesi infoeliciter positum esse. Repreßit igitur hostem consilio: Ita & Caroli Burgundi potentiam fregit. Vt autem singulis priuatim utile est sua pericula aliquo modo considerare, ut sint moderatiores, ita Reipublicae prodest, gubernatores non esse ignaros inclinationum suarum, & periculorum, quae ipsis & astra & sui impetus denunciant, ut rapidos motus sapientia & moderatione animi coberceant. Hanc admonitionem de utilitatibus ueram esse experientia declarat, quae adeo non constituit fatalem neceßitatem, ut magis etiam hortetur nos ad diligentiam, ut ratione regamus inclinationes, & ut agnita infirmitate nostra, ardentius expetamus auxilium diuinum.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/147"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 148-2","label":"DE CAVSA FINALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/148-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/148-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}