{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 149","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/149.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Vt igitur temere materia seu atomi confluunt, ita casi nasci omnia adfirmant. Sed haec cauillatio leuis est, A dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Interdum partes aliquae materiae temere miscentur: Ergonullae generationis in natura ordinatae sunt. Manet enim ordo in conseruatione specierum uniuersaliter, etiamsi interdum in aliqua parte materiae confusio aliqua accidit. Quod autem Natura agat propter finem, perspicuae sunt demonstrationes. Supra demonstratum est, esse mentem architectatricem huius mundi, quia impoßibile est casu extitisse, aut manere casu, hunc pulcherrimum ordinem corporum & motuum coelestium, positum elementorum, conseruationem specierum & mentem, & noticias in homine regentes uitam. Haec necesse ed E gle necesse est ordinata esse a mente aliqua architectatrice. Est autem firmißima consequentia: Res praecipuae in natura sunt ordinatae. Ergo mens ordinans cogitauit fines, & res ipsae appetunt certos fines. Nam esse ordinatum, est partes praecipuas certo consilio distributas esse, propter utilitates aliquas. Iam ipse ordo aspiciatur, & consideretur eius utilitas. Mundi figura circularis est, non solum quia ea figura pulcherrima, aut capacißima est, Sed etiam quia motibus Siderum, qui necessarij sunt omnibus rebus nascentibus, maxime idonea est. In hac figura Solis motus diem & noctem, aestatem & hyemem diuersis motibus discernit. Et alij motus aestatem adferunt, calefaciunt & foecundant terram, alij adferunt hyemem, ut terra fiat humidior, & rigata foueat semina. Terra sedem praebet hominibus. Iam quanta ars est in opificio humani corporis, ubi res ipsa ostendit, singulas particulas ad certos usus conditas esse? Quanta ars est in oculi fabricatione, Item in organis uocis & sermonis? Deinde quanta oculorum, quanta sermonis utilitas est? Et in his ars testimonium est illustre, mentem aeternam fabricatricem esse, & cum utilitas manifesta sit, res ipse loquitur, haec organa ad hos F-xusus magno consilio condita esse. Praeterea manifestum est, miro ordine, & singulari arte gigni in terra fruges & alias res, quibus animantia, ac praecipue homines nutriuntur. Et in tanta uarietate herbarum alijs aliae uires insitae sunt, ut morbos uarios depellant. Hanc distributionem proprietatum in frugibus & in berbis. impoßibile est casu factam esse.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 148-2","label":"DE CAVSA FINALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/148-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/148-2"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 150","label":"DE CAVSA FINALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/150"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}