{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 150","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/150.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Et si casutales proprietates spargerentur, non manerent similes in singulis speciebus. Ideo necesse est consulto, & propter finem ita distributas esse. Sed dolendum est tantam esse coecitatem hominum, ut cum praecipua opera in tota natura clamitent, esse mentem aeternam conditricem, quae consulto hoc opificium ordinauerit, tamen Democritus, Epicurus, & multi alij contendant, omnia corpora casu ita conflata esse ex atomis, & omnis casu ferri. Hic horribilis furor execrandus est, & opponenda consideratio ordinis in tota natura, testificans esse Deum. Est autem maxime perspicuum testimonium γΜμς Κῦῇ de Deo, & de causa finali, quod res sint conditae ad certos fines, ipsa mens hominis. Sunt enim in mente hominis notitiae numerorum, Item notitiae discernentes honesta & turpia aeterno septo. Et hae ipsae noticiae testantur esse Deum, & talem esse, quale est lumen honesta praecipiens, & quidem iudicem esse. Ideo conscientia saucia damnat scelerate facta, & cruciatur ingentibus doloribus, qui abijci non possunt, etiamsi conemur eos abijcere. Est & inenarrabilis amor parentum erga natos. Haec casu ita fieri in hominum mentibus, aut oriri has noticias a natura non intelligente, impossibile est. Quare fateri necesse est, naturam & ortam & ordinatam esse a mente architectatrice, Cumque ordinata sit, necesse est ad fines certos ordinatam esse, ut Sol ordinatus est ad facienda interualla diei & noctis, hyemis & aestatis, ut luce & calore terram & animantia faciat foecunda. Sic hominem ordinatum esse etiam communis sensus iudicat, ad honestas actiones, & ad conseruationem communis societatis. Sed agnitio Dei, quae nobiscum nascitur, amplius monet, homines ordinatos esse, ut Deo obediant, & eum in communi focietate celebrent, testentur esse iudicem, benefacientem obedientibus, & punientem atrocia scelera. Quare hoc dictum Stoicorum laude dignum est: Omnia nasci hominum causa, Sed homines propter Deum, id est, ut sit in hoc uisibili mundo, natura aliqua agnoscens & celebrans opificem. Non addam plura argumenta ad confirmandam hanc sententiam, quod Natura agat propter finem, id est, quod singulae species sint ordimatae ad certum modum generationis, & ad certos usus.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 149","label":"DE CAVSA FINALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/149"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 151","label":"DE CAVSA FINALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/151"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}