{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 156","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/156.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Et Ionae historia ostendit impendentia mala auerti posse. Remoueamus igitur ab Ecclesia Stoicas opiniones, & nunc quoque cum tam multa signa denunciant magnas calamitates, Deum aeternum Patrem Domini nostri Iesu Christi, conditorem generis humani & Ecclesiae suae, ardentibus uotis oremus, Vt propter Filium suum Dominum nostrum Iesum Christum, quem uoluit pro nobis esse uictimam, καὶ μεσιτὴν καὶ ικέτὴν, seruet Ecclesiam, & regat eam Spiritu sancto, ac seruet hospitia Ecclesiae, & mitiget poenas, ac tueatur literarum studia, & honestam disciplinam. DE MOTV Quid est Motus? SCIant iuniores in his initijs doctrinae physice, quae tradidit Aristoteles, exigua rudimenta tradi, quae dextre intellecta non sunt obscura, Sunt enim initia obuia sanis ingenijs, ut exordia aliarum artium, Arithmetices aut Geometriae, illustria sunt. Sed horum initiorum tenuitati offusae sunt tenebrae nimia exilitate peregrinarum disputationum, quarum nulla est utilitas in naturae & rerum consideratione. Sequamur autem Aristotelis consilium, qui ipse lectorem monet in uestibulo huius doctrinae de motu, ut cogitet, cur iam de motu dicendum sit. Doctrina Physica consideratio seu aspectio est corporum & proprietatum, quae corpora naturaliter comitantur. Ideo in prima parte operis, quasi condidit corpus, dixit de materia & forma, quibus suo ordine coeuntibus, corpora gignuntur. Postea de adpellatione naturae disseruit, & ostendit naturam esse inclinationem, seu δαιναμιν in corpore natam, quae est causa motus & quietis. Nulla enim corpora ad ocium nascuntur, sed singula ad motus aliquos, ad generationes, alterationes, aut motus locales, alia aliter tendunt, ut corpora coelestia feruntur aßiduis motibus localibus, & radijs suis temperant inferiora corpora, & alterationes in eis efficiunt. Plantae in terra, & animantia tendunt ad generationes, & habent uarias effectiones alias. Sic homo ut seruetur species natura ad generationem, & ad quaerenda uitae praesidia, & ad alias actiones speciei conuenientes & salutares ducitur, ut ad tuendam societatem, certis modis, quos ratio monstrat. Et uniuersaliter fines sunt corporum, motus aliqui, seu actiones, in quibus cum uersantur, nihil adpetunt ulterius. Vt finis est Solis, suo motu peragrare metae, quae ei attributae sunt. Sic hominis fines sunt cogitare de Deo, de operibus diuinis, de uirtute, & agere secundum uirtutem, & referre actiones ad celebrandum Deum. Tantumque lucis adfert motuum cognitio in qualibet specie, ut Aristoteles dicat, ignorato motu, ignorari naturam.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 155","label":"DE CAVSA FINALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/155"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 157","label":"DE CAVSA FINALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/157"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}