{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 164","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 164","ref":"164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/164.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Et Aristoteles erudite dicit, potentia secundum diuisionem infinitas esse, id est, uli cogitari diuisio potest, ibi nondum peruentum est ad ultimam unitatem, ut diametri diuisio respectu sui circuli, non integre comprehensa est, cogitantur igitur plures partes. Haec admonitio hoc loco sufficiat. Quid est Continuum? Continua sunt, quorum ultima sunt unum, Vt una linca est quiddam continuum. Quae uocantur Contigua? Contigua sunt, quorum ultima sunt simul, & ita iunguntur, ut nihil sit medium, Vt orbes coelestes, & regiones elementorum. Quae sunt simul? Simul esse dicuntur, aut quae sunt in eodem loco, aut inter quae nihil est medium. Regula est Aristotelis: In omni motu mouens simul est cum mota, Quod alijs uerbis sic dicitur: Mouens & motum oportet simul esse per contactum. Sed bic necesse est dici de duplici contactu. Alius est corporalis, cum pars corporis in mouente, uel in agente, tangit partem in eo corpore quod mouetur, ut cum Faber lignarius tignum collocat in aedificis parten edibzy G Google partem. Oportet enim agens adplicari ad patiens, pro modo actionis. Graue non potest moueri uiolento motu, nisi ab alio corpore contiguo & graui impellatur. Alius est contactus uirtualis, cum agens aut mouens sua qualitate attingit corpus, quod mouetur aut patitur, etiamsi parte corporis non attingit, ut Sol contactu uirtuali in aestate efficit, ut fruges maturescant. Attingit enim eas non parte aliqua corporis, sed lumine & uitali calore, quem tamen in haec inferiora spargit. Magnes qualitate certa trahit ferrum. Sic infausta Ecclipsis solis aut Lunae uirus aliquod spargens in aerem, & in corpora animantium, attingit ea contacta uirtuali, id est, qualitate sua. Nam etiam, ubi actio per qualitatem fit, tamen oportet fieri adplicationem agentis ad patiens, modo conueniente illis naturis, & conueniente distantia. Haec est sententia Regulae: In omni motu, mouens est simul cum motu. Quid est Locus? Locus est superficies concaua corporis continentis locatum. Haec est satis perspicua definitio, Verba Aristotelis uidentur esse obscuriora, & interpretes uarie ea enarrarunt, cum sententia congruat cum definitione, quam recensui. Sunt autem haec uerba: Locus est finis continentis, immobilis, primus.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 163-2","label":"163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/163-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/163-2"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 165","label":"165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/165"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}