{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 167.1-4","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 167.1-4","ref":"167.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.1.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Sed color Coloßi sparsus in tota mole, per accides n eodem loco est, quia accidens est eius corporis. Haec diuisio usitata est physicis, & necessaria, qua quidem uetustas contenta fuit, quia tantum de corporum, non de spirituum loco quaesiuit. Postea in Ecclesia necesse fuit, quaeri etiam de spirituum loco. Ideo & discrimen diuersis uocabulis indicatum est, quae sunt ignota ueteribus physicis, sed tamen huius distinctionis consideratio nonvatilis est. Sunt igitur modi duo praecipui. Corporum modus est, In loco esse circumscriptiue, seu commensuratiue, seu dimensiue, seu localiter. Nam his uocabulis omnibus usi sunt Scriptores. Est autem ut antea dixi de corpore, ita contineri in alio, ut cedant magnitudini seu partibus locati, partes continentis. Et sicut arpus est unum, ita tantum in unicoloco est, quia dimensiones suas in alia spacia transmittere non potest. Nec confundi possunt dimensiones seu magnitudines, ut simul sint ita, ne continens contento cedat. Sic Physici loquuntur, qui ordinem naturae intuentur, & de natura loquuntur, ut eam ordinatam esse manifestum est. Alius modus est spirituum, quorum potentia finita est, qui dicuntur esse in loco definitiue, seu determinate, quia enim sunt substantiae finitae, necesse est eas alicubi esse, Et cum non sint corpora extensa, dimensionibus, seu mole aliqua, non circundantur dimensionibus, sicut corpora. Et tamen quia in loco certo sunt, dicimus eos definitiue in loco esse, quia ita sunt in uno loco, ut simul non sint alibi, cum sint res finitae. Et quamquam certo spacio agunt, tamen non sunt extensi spiritus, iuxta loci dimensiones. Nam res una finita posita in diuersis locis multis simul, non esset una, sed multae, quod cum sit absurdum, uni spiritui unicus locus attribuitur, ut dictum est. Hi duo modi accommodantur rebus finitis. Deus autem repletiue dicitur ubique esse, & quia potentia ubique efficax est, & quia substantia omnibus locis adest. Ac de potentiae praesentia conuincuntur humanae mentes perspicuis testimonijs, quae ostendunt, Deum in omnibus naturae partibus in coelo, elementis, & procreatione plantarum & animantium efficacem esse. At Ecclesiae doctrina adfirmat Deum substantia ubique adesse, ut concionatur Esaias capite ultima: byGoogle timo: Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Et similia dicta multa sunt in coelesti doctrina, quae adfirmant Deum ubique adesse.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 166","label":"166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/166"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 167.5-8","label":"167.5 to 167.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.5"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}