{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 168","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/168.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Epicurei defenderunt uacuum, & finxerunt per omnia corpora sparsum esse, ut Lucretius lib. s. inquit. Nec tamen undique corporea stipata tenentur Omnia natura, Namque est in rebus inane. Sed haec deliramenta reijcienda sunt, cum manifestum sit signum, naturam abhorrere a uacuo, quia fugit discontinuationem corporum. Hoc ipso autem exemplo Naturae commonefacti, sciamus in ciuili uita uitandas esse distractiones ordinum & tuendam consociationem, & quasi coagmentationem. Potest ne motus fieri in Vacuo? Quorsum opus est hac quaestione, cum uacuum non sit poßibile? Sed fingamus esse, motus fieret in uacuo, & quidem succeßiue, quia causa succeßionis in motu est non solum Medium, sed intima motus proprietas. Non enim potest fieri motus, nisi succeßiue. Nam & coelum succeßiue mouetur, ubi nulIa est medij resistentia. Fortaßis autem Medium aliquid ad tarditatem ac uelocitatem facit, Vt tardius in aqua mouetur Lapis, quam in aere, quia aquam cum sit medium densius, magis resistit corpori, quod per eam labitur. Quid est Condensatio & Rarefactio? Condensatio ac Rarefactio, uulgo putantur esse Augmentatio & diminutio. Sed reipsa ac uere sunt motus locales. Nam condensatio est partium appropinquatio, quae fit interdum, cum exhalant aliquae subtiles partes, interdum etiam cum nihil exhalat. Econtra, Rarefactio est, cum partes expanduntur, & quasi ex priore loco discedunt, subeuntibus alijs partibus subtilibus, ut dere aut fumo, ut in Vino fit rarefactio, cum feruet & intumescit, quia enim calor naturalis agit in partes crudas & plenas halituum, & ut est natura caloris, non cognata segregat & pellit, resoluuntur partes craßiores in fumos, qui inflant musta, ut erumpant ex uasis. Idque magis fit cum musta uehuntur, quia motus exuscitat calorem uini. Hoc exemplum admonet discentes deuulgari regula, Calor est causa rarefactionis, Frigiditas causa condensationis, ut infra copiosius dicetur.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 167.9","label":"167.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/167.9"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 169","label":"169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/169"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}