{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 181","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/181.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"In animantibus sunt diuersae partes, quae ad singulorum Elementorum naturas congruunt. Necesse est igitur animantia ex elementis mixta esse. Antecedens manifestum est. In homine sunt ossa & caro, quae congruunt cum terra, Humiditates congruunt cum aqua, Spiritus cum aere & igni. Ad eundem modum congruunt cum Elementis non solum nutrimenta, sed etiam Remedia. In calefaciendis corporibus utimur rebus, quarum ignea est natura, In frigefaciendo & humectando, sumimus res aqueas, ut in Febri datur aqua hordei, dantur pruna. Cum homectamus & calefacimus, adhibemus res aereas, ut uinum, oleum, Cum refrigeramus ac desiccamus, utimur rebus quae terrae naturam referunt, ut Aceto, Acatia, Bolo Armeuo. Imo dibzy G Google Imo & quatuor humores in corpore ita distributi sunt, ut congruant ad quatuor elementa. In massa sanguinea ebulliens spuma, quae est feruentißima, rubra bilis, est naturae igneae. Atra bilis quae est in imo & densior, similis fecibus, propior est naturae terrestri.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 180","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/180"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 182","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/182"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}