{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 182","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/182.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Dulcior sanguis in medio similis dulci uino, aereae naturae est, Phlegma, ut uocant, aquosum est. Cum autem ex ijsdem rebus oriatur natura animantium, quibus alitur, & his humoribus corpora alantur, consentaneum est, tot esse clementa. priora & simplicia corpora. Sunt ne pura Elementa? Propter utilitatem animantium, & res nascentes, Elementa non sunt prorsus pura, ut uidemus aquis admixtam esse terram. Nam pura Aqua insipida esset, Nec terra humorem suppeditaret rebus nascentibus, si pura esset. Quomodo discernuntur Elementa? Principaliter qualitatibus primis, deinde minus principaliter qualitatibus secundis. primae qualitaQuot sunt tes? Quatuor: Calor. Frigus, Humiditas, Siccitas. Dicuntur autem primae, quia per has proprie inter se mutuo agunt Elementa, Et deinde in mixtis causae sunt aliarum sensibilium qualitatum, ut saporum, odorum, duriciei, molliciei, & aliarum, Erat antem & lux inter primas qualitates ponenda. Nam ignem, aerem, aquam, corpora lucida esse manifestum est. Sed lux non tantum elementis, sed etiam coelo competit. Caeterae quatuor primae qualitates sunt in Elementis, & per eas agunt elementa uerius, quam luce. Et quanquam sic loquuntur homines, alias stellas calidas esse, ut Solem, Martem alias frigidas, ut Saturnum, tamen iuxta usitatam Aristotelis doctrinam dicitur, id intelligendum esse de efficacia, non quod qualitates illae stellis insint, ut formae in Elementis. Saturnus efficacia seu δανάμει frigidus est, non quod frigus insit ei, ut forma in glacie. Hac admonitione puerili contenti simus, ut quomodo Aristotelici loquantur, consideret iuuentus. Nec disputo de hac re subtilius, sed qualescunque sunt illae in stellis qualitates, Aristoteles significare uoluit, dißimilitudinem esse coelestis naturae, & elementaris. Quae sunt secundae qualitates? Caeterae omnes praeter primas, sed Aristoteles has numerat: Graue, Leue, Durum, Molle, Rarum, Densum, Lubricum, Aridum. Asperum, Glabrum. Crassum, Subtile. Numerat enim maxime eas, quae tactu iudicantur. Quare numerus Elementorum sumitur secundum quatuor primas qualitates? Quia per secundas qualitates non fit mutua Elementorum inter se actio, sed per primas. Tot igitur sunt Elementa, quot modi actionum iuxta primas qualitates. Sunt autem, ut supra dictum est, modi quatuor, copulatis quadrifariam qualitatibus, ex quarum syzygijs, ut dixi, Aristoteles ratiocinatur Elementa quatuor esse, nec plura, nec pauciora. Cur Elementa per primas qualitates agant, quae sunt proprietates qualitatum? Primae qualitates omnes, sunt actiue & paßiue inter se, rite collocate. Sed uulgo ita loquuntur: Calorem & frigus maioris esse actiuitatis, & minoris resistentiae, ut res calida citius calefacit rem proximam, quam sicca res aliquid humidum desiccat. Ideo calorem & frigus dicimus magis actiuas qualitates esse. Sed humiditas & siccitas sunt maioris resistentiae, & minoris actiuitatis. Ideo hae saepius nominantur paßiuae. Die Dic proprios effectus Qualitatum. Hic ingredimur in doctrinam uberrimam, cuius utilitas in multiplici medicatione, imo & in metallicis officinis latißime patet. Etsi autem Philosophi principaliter substantijs actionem tribuunt, & generatio propria est substantiarum, tanen substantiae per qualitates sunt efficaces. Et proprie tribuitur qualitatibus Alteratio.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 181","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/181"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 183","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/183"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}