{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 185.5-8","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 185.5-8","ref":"185.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/185.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/185.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/185.5.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Paruus lapillus mergitur in profundum Aquae, quian Lapide plurimum est terreae naturae, & minimum uereae. Natant autem in Aqua magnae trabes, & naues etiam magnis ponderibus oneratae, quia in liguo multum est acreae naturae. Definitiones autem apud Aristotelem hae sunt? Leue est, quod mouetur breuißima linea sursum. Graue quod mouetur breuißima linea deorsum. Hoc modo Aristoteles tradit Leuitatem & grauitatem, tales esse qualitates motiuas, seu δυνάμὲς, secundum quas mouentur elementa. Nec quaerit earum causam, ut Democritus aut Plato. Deinde addit Aristoteles discrimen grauium & leuium hoc modo. Simpliciter graue uocat. quod semper fertur deorsum, ut terra. Graue suo respectu, quod fertur natura deorsum, sed tamen emergit supra grauius, ut Aqua fertur quidem natura deorsum, sed tamen emergit supra terram. Hinc Hiuc in mixtis differentiae sunt admiratione dignae. Exiguus lapillus, aut gleba, aut exigua metallica massa mergitur in aqua, cum magnae lignorum trabes non mergantur, quia in ligno plus est aereae naturae. Asperum & glabrum & aliae qualitates setundae ex primis oriuntur. Humiditas mollit & glabrum natura efficit. Siccitas causa est asperitatis. Sapores etiam & odores gignuntur ex commixtione primarum qualitatum, ut Sapor est qualitas in succo, in quo humiditas uincit siccitatem terrestrem, calore utramque digerente. Nam in sapore domimatur humiditas, ut in odore siccitas, sicut infra dicam. Theophrastus igitur hoc modo definiuit Saporem: Sapor est partis siccae percolatio in humido, à calore facta, quod in Vuis & pomis perspicue declarari potest. Primum Vuae immaturae, quae uocantur ὀμφακες plus habent siccarum partium terrestrium, quare acerbae sunt, nondum uidelicet acris partibus in una percoctis. Deinde paulatim calore attenuante partes craßiores, & coquente totam Vuam, cum mattia ruit, fit dulcis, quia succus iam magis acreus est, & tamen subaquosus & craßior. Cum autem ille crassus liquor ex Vuis expressus est, calor natiuus in musto resoluit partes craßiores, & halituosas, & expellit eas. Haec est causa cur msta ferueant.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 185.1-4","label":"185.1 to 185.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/185.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/185.1"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 186","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/186"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}