{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 186","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/186.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Cumque uina deferbuerunt, quia aquosa o craßior humiditas expulsa est, manet quidem aerea dulcedo, sed tamen caeterae uini partes natino calore iam magis calefactae sunt, ideo minorest dulcedo, & odor est fragrantior, ac conuenieatior & gratior est linguae dulcis sapor, quia & sanguis, cum sit aereae naturae, dulcis est. Senescente autem uino, iam aereae partes magis magisque exhalant, & manent terrestres partes, & quidem ustae calore non natiuo propter obstructionem, & mitia putrefactionis. Hae similes fiunt cineri, superest tamen aliquid & aquearum partium. Ita uinum degenerat in acetum, quod frigidum est propter imbecillitatem natiui caloris, & aquosas partes, & siccum est, quia partes ustae sunt. Hinc sapor est acidus ex acerbo acri mixtus, mordax, ac propterea aliquantulum calefaciens. Cernis igitur mutata materia mutari qualitates primas, & primis qualitatibus mutatis, mutari secundas, ut omphaces multum adhuc habent terrestrium partium, & minus aereae & coctae humiditatis. Sunt igitur frigidae & acerbae Quare & conceditur, uti in febribus succo omphacis. Nomen uero ὄμφακος faciunt ab ὦμον Ἔμον & φάγειν, id est, crudum seu immaturum uescenti. Deinde musta plus habent aereae & aquosae, crassae, ac halituosae humiditatis, ideo cum sint calidiora & humidiora, & iam melius cocta, sunt dulciora. Postremo, cum degenerat uinum in acetum, partes aereae exhalarunt, & reliquae sunt terrestres, ustae, cum exigua parte aquea, frigidum est igitur acctum, & tamen in febribus non conceditur eius usus, quia cum habeat partes ustas, & sit mordax, aliquantulum calefacit. Hae recensui, ut iuniores commonefacti considerent ipsum iter naturae, quomodo materiae mutationem sequatur qualitatum mutatio, Et hae cognatas secum trahunt. Ex hac consideratione multarum mutationum, causas in nostris & alienis corporibus sagax obseruator iudicare potest, Et doctrina haec à Theophrasto de saporibus, & à Galeno in libro de simplicium medicamentorum uiribus copiose tradita est. De tertio genere qualitatum. Tertium genus est qualitatum, quae uocantur Virtuales seu specificae, seu ut Graeci loquuntur δωνάμεις, hoc est, efficaciae quaedam. Vt in Magnete δευάμες est, quae ferrum attrahit. Foeniculum oculis peculiariter mederi constat. Aspleuum exundanti Spleni prodesse etiam asini norunt, qui ut abundant atra bile, cum sentiunt exundare Splenem, quaerunt eam herbam medicantem Spleni expulsione & consumptione atrae bilis.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 185.5-8","label":"185.5 to 185.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/185.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/185.5"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 187","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/187"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}