{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 190-2","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 190-2","ref":"190-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/190-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/190-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/190-2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Caliditas uero agit in humidum per accidens, scilicet siccitate, item, quia disgregat subiectum, exhaurit humorem. Secunda Regula. Oportet esse proportionem agentis & palientis, ita ut agens sit aliquanto fortius. Et cum repugnat patiens, gradus sunt aliqui, qui resistere agenti possunt, ut calor naturalis in animali fortior est in conuertendo cibo, quam uirtus cibi conuenientis in resistendo. Sed cum languidior est calor naturalis, quam ut sit par copiae cibi, non fit integra conuersio, & manent in corpore multae partes crudae. Sic in cicuta tanta frigiditas est, ut calore naturali prorsus subuocato, extinguatur homo nimia frigefactione. Tertia Regula. Agentium & patientium debita fiat adplicatio. Haec regula & supra tradita est, ubi dictum est: In omni actione oportere contactum esse, uel mathematicum, uel uirtualem. Et quidem in bis inferiorum corporum actionibus, quorum hic sit mentio in alterationibus, opus est mathematico contactu, ut ignis non calefaceret corpus procul pog procul positum, nisi aerem contiguum calefaceret, Sed astra mouent contactu uirtuali, ut Luna uirtute trahit fluxus & refluxus maris. Sensus etiam aliqui, ut uisus & auditus requirunt tantum debitam propinquitatem, non contactum mathematicum: Vt oculi uident obiecta proposita certo interuallo. Quarta Regula. Agentium naturalium finis est, ut ad similem sibi passum, uel qualitate, uel substantia, Vt ignis adsimilat sibi Aquam in qualitate, cum eam calefacit. Et cum fortius transmutat, resolutam mutat in ignem. Ita in Nutricione, uirtus naturalis adsimilat nutrimentum substantiae aliti. Habemus igitur causas transmutationum. Efficiens est elementorum & qualitatum efficacia & mutua pugnantia. Finalis, ut passum simile fiat agenti. Materialis causa est Elementorum communis seu cognata materia. Quinta Regula. Traditur & hoc discrimen Qualitatum: Caliditas maxime actiua est, Ideo manus citius offenditur immodico calore aquae, quam frigore aquae. Econtra, frigiditas magis resistit, quam caliditas, ut ligna, & alia corpora tarde calefiunt, et cito extingui calor potest. Humiditas magis actiua est, quam siccitas, ut uidemus res humidas citius humectare, quam res siccae desiccant. Siccitas uero magis resistit, quam humiditas, ut plumbum citius liquefit, quam cuprum, quia plumbum plus habet aqueae naturae. Sexta.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 189","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/189"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 191-2","label":"LIBER TERTIVS, DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/191-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/191-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}