{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 193","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/193.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Est & procreationis in quilibet specie certißimus ordo, praeterca & homoest natura intelligens, & quidem in homine noticiae sunt numerorum & aliae, & discrimen honestorum & turpium, quae omnia impoßibile est casu extitisse, quia non maneret in qualibet specie similitudo perpetua. Ergo necesse est aliquam esse mentem achitectatricem & formatricem huius totius pulcherrimi operis, quod mundum nominamus. Hanc Demonstrationem de Deo saepe cogitare ualde utile est, confirmat enim adsensionem, & illustrat agnitionem Dei, & reuerentiam alit in bonis mentibus. Deinde addatur haec Aristotelica, quae in physicis recitatur, quae minus incurrit in oculos, sed tamen ex ueris fontibus oritur, & demonstratio est erudita. Non est processus in infinitum in mouentibus & motis. Esset autem processus in infinitum, nisi resistendum esset in uno aliquo primo infinito, & immobili, id est, immutabili motore. Necesse est igitur esse hunc primum motorem. Maior sic confirmatur, Quia manifestum est ordinem esse causarum essentialiter ordinatarum talem, ut posteriores sine prioribus nec esse nec agere poßint, ut non gignitur pomum immediate ex terra, Sed orius arborem gigni oportet. Nec gigni arbor posset, nisi terrae foecunditas aleretur motu coelesti. Et pendere ex aliqua priore causa perpetuitatem motus coelestis, cum mirifice ordinata sit, uarijs motibus miscentibus luminum & stellarum radios, necesse est. Iam si processus in infinitum esset, turbaretur ordo causarum. Nam in infinitis numeris, nihil est prius aut posterius. Cum igitur certa series sit, & differant causae immediatae à mediatis, necesse est aliquam primam causam esse, in qua resistendum est, quae cum sit prima, rationalis, formatrix & seruatrix omnium, habet infinitam potentiam. Haec sunt igitur uerba in octauo physicorum: φάνερον ἐκ του δὲ, ἔτι ἀνάγκη, ἔιναι τι ἐν καὶ αίδιον, τὸ πρῶτον κινῦρ, id est, Manifestum est hinc, necessario unum quid dam primum & aeternum esse, quod est primum mouens. Idque dicit esse immobile, id est, non recipiens in sua essentia alterationes aut corruptionem. Hinc alia quaestio oritur, Quomodo agit primus motor, an libere, & contingenter, an uero necessario? An libere & contingenter aget primus motor? Voluit Deus aliquam esse reliquam in nostris mentibus de se noticiam, quae utcunque monstret eum, & moneat, qualis sit ipse, & quod sit ipsius iudicium de recte & secus factis, & quae sit gubernatrix morum nostrorum. Quare utile est considerare, quousque progrediatur mens humana, sinvoce Dei, patefacta in Ecclesia.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 192","label":"192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/192"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 194","label":"194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/194"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}