{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 201","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/201.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"In aceto sunt partis adustae uelut cinis, quae non facile adficiuntur externo feigore Vinum ideo non facile constringitur gelu, quia multum habet interni caloris. Oleum uero minus caloris habet, & partes magis porosas ac leues, quae recipiunt frigus, & facile coeunt. Mare continet multas adustas partes, ideo minus congelatur, quam aliae aquae tenuiores. Liquefactio est solutio coagulatorum, in qua ut in superioribus speciebus, propter diuersam corporum materiam, magna dißimilitudo est effectionum. Lapides enim non liquescunt. Metalla liquescunt. Nam metalla habent multum uiscosi, aerei, & bene continuati humidi. Ideo cum subit fortis ignis, qui disgregat heterogenea, diffluit illud humidum. In lapidibus parum est humidi. Ideo cum igne nimium uruntur, non liquefiunt, sed dißiliunt exhausto exiguo humido, & terrestres partes superustae & dißipatae in cincrem rediguntur. Hoc modo obseruata mixtorum disimilitudine causae utcunque conspici possunt, propter quas in alijs corporibus, aliae fiunt alterationes. Cera liquefit a calore mediocri, Metalla ab igni forti, quia in cera terrestres partes pauciores sunt. rariores, & multae sunt aereae partes. Sal nec dissoluitur nec liquefit in calore, sed dissoluitur in humido, quia calore duratur & coagulatur, eductis partibus humidioribus. Econtra cera frigore duratur. Medica & Metallica exempla, illustria sunt, In Pleuritide adhiberi necesse est & mollificantia remedia & attenuantia. Nam si tantum attenuaretur materia, hoc est, partes subtiliores educerentur, sine mollificatione, partes terrestres in materia, quae adfluxit, duratae, augerent morbum, nec fieret dissolutio. Adhibetur ergo Althea, Foenum graecum & similia mollientia. Et usus ostendit, harum uulgarium rerum uim maximam esse, qua in consideratione, sapientia & bonitas Dei celebranda est, quem experientia ostendit, tantam uarietatem uirium indidisse plantis & alijs rebus, ne deessent nobis remedia contra morbos. Et haec ipsa Althea mirificam uim habet in molliendis tumoribus, item in neruorum contusionibus sanandis, ac nomen ei inditum esse scribunt, ab utilitate in curationibus, Nam αλθαίνειν est curare, seu molliter fouere, Estque malua agrestis. Et cum omnium moluarum multiplex sit utilitas, iuste uituperat Hsiodus inscitiam & negligentiam hominum, qua ceram communium, quae ubique ad manum sunt, utilitatem nec inquirunt, nec frui his natura bonis discunt, cum inquit: Homines stultos esse, qui non curent quantum adiumenti sis. in Malua, Asphodelo, ἐνδ ὅσορ ἐν μαλάχον, καὶ ἀσφοδέλω μέθ ὅνείας. Sunt & discrimina generationum, Aliae enim dicuntur uniuocae, aliae aequiuocae, Aliae totales, aliae partiales. Vniuocae sunt, cum generans & genitum sunt eiusdem speciei, ut cum homo generat hominem.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 200","label":"200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/200"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 202","label":"202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/202"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}