{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 202","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 202","ref":"202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/202.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Aliae sunt aequiuocae, quae multae sunt, & dissimiles. Calore coelesti ex uapore putrefacto gene rantur ranae. Metalla generantur ex hydrargyro, id est, Argento uiuo, & Sulphure. Hydrargyrum uero est substantia aquea, mixta terrae subtili, cum uapor subtilis aereo halitui uirtute Solis longa coagulatione iungitur. Sulphur autem est ex subtili terra, mixta multo acre, unde est unctuosum, & accedit aliquid igneae naturae. Ex his initijs metalla diuersa generantur, quorum species etsi discernunt aliqui puritate & impuritate argenti uiui & sulphuris, tanquam propinquis causis diuersitatis, tamen adiungenda est uis luminis coelestis, quod materiam fouet, & magis uel minus puram efficit, ut Aurum est ex argento uiuo, rubro & purißimo, & ex sulphure, ui Solis coctum. In argento Luna & Iupiter dominantur. Sunt igitur metalla ductibilia, quia sunt unctuosa, & liquefiunt, quia inest natura aquea argenti uiui. Etsi autem studiose quaesitum est, quae res sit Argentum uiuum, tamen explicatio perspicua inueniri non potest, nisi semen metallorum tale conditum esse, quod sit uelut coagulum in quo multum est aereae naturae. Plinius liquorem aeternum nominat. Sed haec disputatio ad doctrinam de Metallis pertinet. Nunc obiter attigi, cum de diuersis generibus dicendum esset. Geueratio totalis est ut cum integrum indiuia duum nascitur, homa ex homine, bos ex bout. Sed generatio partialis est nutritio. Nam nutritio non tantum est alteratio nutrimenti, sed conuerso in substantiam partis, quae nutritur. Et hanc conuersionem multae alterationes praecedunt, ut in uentriculo, Epate, & uenis elixatio, donec tandem facta transmutatione nutrimentum fit pars substantiae, at carnis, aut oßium, aut aliarum partium, quae aluntur. Etsi autem alibi in doctrina de potentijs animae copiosius dicitur de Nutritione, tamen hic breuiter addendum est, quare in corporibus animalium opus sit nutritione quia uidelicet calor natiiralis cuntinue agitn humidum radicali, & consumit aliquam partem in ipso himido radicali. Necesse est igitur nutrimento instaurari id quod absumptum est. Nommatur autem humidum radicale; quod per generationem, & primam foetus formas tionem inest membris radicalibus, ut calor naturalis eo alatur & conseruetur. Nec causa alia quaerens Dig quaerenda est, nisi quia diuinitus ita condita est natura animantium, ut uita similis sit flammae, subinde rapienti ex humido alimentum. Vt enim in lychno stamna alitur caera, sic calor, seu spiritus uitalis, qui praecipuam est uitae & motus instrumentum, rapit ex illo humido alimentum.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 201","label":"201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/201"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 203","label":"203","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/203"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}