{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 203","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 203","ref":"203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/203.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Deinde nutrimentale & influens humidum uocatur, quod nutrimento adgeneratur, & fit commune radicali humido. Ideo autem non perpetuo durant corpora, quia pars adueniens est impurior. Cum igitur post ἀκμὴν corporis debilitatur calor naturalis, pars instaurans non habet parem uirtutem amissae parti, Et paulatim calor minus uertit in substantiam corporis, & quod uertit, non percoquit. Et uicißim cum nutrimentum caloris minus & impurius sit, calor fit debilior. Ita senescentia corpora paulatim languefiunt. Et Aristoteles definit uitam esse conseruationem caloris natiui, & mortem esse destructionem natiui caloris, quarum definitionum breuitas magnas disputationes peperit. Sed intelligatur utriusque consumptio, caloris & humidi, quo alitur calor. Spiritus uitalis extinguitur, cum non alitur à conueniente humido. Et rursus nutrimentum non conuerti potest, cum languefactus est calor. Ita mutua ope destituitur humor à spiritu uitali, & spiritus uitalis ab humore. Nec causae in corporibus animantium aliae quaeri possunt, Mirando consilio Dei ita condita sunt corpora, ut hoc modo uiuant, spiritu uitali rapiente alimentum ex humido, & ui caloris fiat humidi conuersio. Dominatur ergo calor, seu spiritus uitalis, qui est Dei opus, & significat, alio spiritu, diuino scilicet, hanc mortalem naturam in homine concretam ex Elementis, accendi, ut fiat immortalis. Perspici penitus natura corporum, & causae uitae & motuum non possunt, sed umbras multas rerum aeternarum nobis inditas esse non est dubium. Et uult Deus nos tueri ordinem à se institutum. Extinguitur natura immodico calore, & immodica humiditate, ut mediocri oleo alitur lychni flamma, immodico oleo infuso extinguitur. Nec alia causa quaerenda est, nisi quia Deus ita condidit naturam, ut conueniant agentia & patientia certo modo. AT — Quid est augmentatio? Hic de animalium augmentatione proprie dicta loquimur, in qua talis fit nutricio, ut singulae partes plus attrahant, quam absumptum est, ut fit crescente corpore ante ἀκμηp. Non uocamus hic augmentationem quamlibet additionem seu accumulationem, ut flamma crescit addita flamma ex alia materia, Aceruus granorum erescit addito Medimno granorum.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 202","label":"202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/202"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 204","label":"204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/204"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}