{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 204","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/204.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Nec augmentatio est proprie dicta, cum puguedme corporis moles extenditur, quia tantum aliquae partes humidiores, ut caro, plus attrahunt, in quibus facilis est ex copioso sanguinc conuersio, & minor est expulsio, quod etiam in senescentibus fieri potest. Sed augmentatio proprie dicta, est partialis generatio, hoc est, talis nutritio, in qua plus acquiritur, quam absumptum est, quae quidem fit iuxta proportionem secundum omnes diametros corporis, ut Medici loquuntur. Nam donec corpus augetur, singula membra nutrimentum proportione attrahunt. In hanc sententiam inquit Aristoteles in libro de generatione: Eius quod augetur quaelibet pars augetur secundum speciem, non secundum materiam, de quo dicto, uel aenigmate potius, magna sunt certamina. Sed suam uocem Aristoteles ipse interpretatur: In augmentatione proprie dicta, augeri singula membra secundum speciem seu formam, id est, singula crescere pro proportione, ita ut suam speciem conseruent brachia, & in brachijs lacerti, articuli, manus, digiti ita crescunt pro proportione, ut singularum partium speciei congruit. Nec crescunt secundum materiam, id est, non pari mole crescunt, ut maior est moles foemoris quam humeri. Et alijs membris alia nutrimenti pars congruit, ut ossa, splen, aluntur melancholico sanguine, pulmo attrahit sanguinem tenuiorem magis dilutum rubra bile, & naturali phlegmate Haec est perspicua enarratio. Aliae obscuriores traditae sunt, quas uolens relinquo. Plus autem uerae & physicae doctrinae est in consideratione potentiarum, & moli nutritionis & augmentationis, de quibus in libro de Anima dicitur, quam in his tenuib. argutijs, de quibus in hac parte physices disputatur. Magna sapientia est, utcunque nosse organa principaliter nutritionis causa condita, ut oesophagum, uentriculum, intestina, epar, uenas. Deinde in his & alijs, quae sint uirtutes, attractiua, retentiua, alteratiua & expulsiua, & quomodo actiones regantur calore uitali cordis. Postea qui humores generentur conuerso nutrimento, & ex his quae sint secundae humiditates, quae immediate conuertuntur in substantiam aliti. Has officinas omnes, & gradus nutrimenti, & officinarum qualitates & effectiones arte distinxit sapientißimus Archytectus, ut & paulatim fieret conuersio Nutrimenti, & praeparatio fieret conueniens, & diuturnior esset nutritio, cum partes aliae alijs succederent, quarum rerum ordo ostendit, Naturam ad moderationem conditam esse, sine qua non potest illa praeparationum uarietas perfici. Haec doctrina uberrima & utilißma est, de qua in libro de anima dicendum est. De putrefactione.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 203","label":"203","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/203"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 205","label":"205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/205"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}