{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 21","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/21.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Dicimus igitur in physicis subiectum complexum esse hoc, Corpus naturale habet suas proprietates, quas inquiri necesse est, motum, locum, tempus, alterationes. Hac breui admonitione de subiecto contenti simus, in qua uolens omitto ineruditas & longas multorum rixas, quae non continent res utiles discenti. Sed satis est auditores commonefieri, de hac scholarum consuetudine, qua primum de subiecto quaeritur, quod eo fit, ut initio significetur, qua de re dicturi simus, & sciat auditor aliquo modo, quid expectandum sit, ut cum in Oratione status seu principalis propositio constituitur. Fateor, inquit Cicero, Clodium à Milone interfectum esse, Sed defendo iure interfectum esse, & propterea Milonem absolui peto. Haec propositio subiectum est Milonianae orationis. Quae est Methodus in hac doctrina? Aristoteles in exordio suae physices non sine causa hoc ipsum quaerit, unde sit Physica doctrina, quae sit eius methodus, ex quibus fundamentis certis extruatur, quis sit ordo. Nisi enim haec ostendi pessunt, dubitatur de certitudine. Dixi autem supra tria esse κριτῆρια artium, principia & expeperientiam rientiam uniuersalem, & intellectum consequentiae. His normis uti nos in physicis, postea cernetur n ipsa doctrinae serie. Aristoteles generaliter respondet, duas esse uias doctrinarum: Alias procedi a causis ad effectus. seu ab ijs, quae natura priora sunt, ad con sequentia, ut prius dicit geometer de triangulis, postea de quadrangulis. Alias proceditur ab effectibus & signis ad causas, seu, ab ijs, quae natura posteriora sunt, ad praecedentia, ut Medicus ex signis, rigore, calore, motu arteriae iudicat corpus laborare febri. Vt uutem Medica ars magna ex parte ex experientia extruitur, & ad hanc principia quaedam conferenda sunt, ut cum comperit corpus laborare febri, remedia adhibet, alia quae humorum biliosum expellunt, alia quae prohibent incendia humorum & Epatis, Simul autem principia consulit, Remota causa, remouetur effectus, Contraria contrarijs curantur. Ita doctrina physica magna ex parte extructa est experientia, in qua plerunque ducimur ab effectibus & signis ad causas, ut quia uidemus perpetuo moueri Solem certißima lege, adfirmamus Solem non esse accensum uaporem terra editum, Nam hi uapores e terra exhalantes uarie sparguntur in aere. Etsi igitur interdum & uia illa, quae ducit a priore utimur, tamen haec à posteriore procedens freedibzy G Google quentior est.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 20","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/20"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 22","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/22"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}