{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 25","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/25.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Cum autem Deus immensa bonitate, tradiderit peculiarem doctrinam de sua essentia & uoluntate, & praeceperit, ut eam uniuersum genus humanum audiat, cognoscat, & amplectatur, praecipue ex illis fontibus haurienda est doctrina de Deo. Sed tamen prodest conferre doctrinam physicam, ad reuelatam diuinitus, & collatio utrique generi aliquid lucis addit, & declarat sententiam Pauli, quae extat in primo capite ad Romanos, cum ait: Gentes ueritatem Dei tenuisse captiuam in iniustitia, & potentiam Dei conspici intellectam ex opificio mundi. Vt autem in doctrina Ecclesiae, necesse est saepe commonefieri homines de discrimine Legis & Euangelij, ita hic praemoneo auditores, physicam de Deo notitiam, esse Legis notitiam, non Euangelij. Haec suo loco copiosius declarantur. Hic uero dignitas uniuersi opificij mundi, ac praecipue hominis conspicitur. Tota natura condita est, ut dicat testimonium de Deo, ac praecipue genus humanum. Fulget in mente humana notitia, quae adfirmat, non solum esse unum Deum opificem totius mundi, & ordinis in tota natura, sed etiam docet qualis sit, scilicet sapiens, beneficus, iustus, aequalia aequalibus tribuens, uerax, amans castitatis, postulans ut id hanc suam uoluntatem nostra obedientia congruat, & puniens horribilibus poenis hunc ordiuem atrociter uiolantes, sicut uniuersa Historia bummi generis testatur, quae manifeste ostendit, homicidas omnes tandem rapi ad supplicia, periuros etiam & pollutos incestis libidinibus & adalterijs, tandem fatalibus poenis diuino quodam ordine opprimi. Hanc doctrinam de Deo mens humana circunferens, tanquam liber est & speculum, monstrans Deum. Sed illud dolendum est, hoc ipsum speculum squalidius factum esse, postquam natura honinum amisit primam rectitudinem, & nunc nagna est in hominibus contumacia aduersus illam ipsam notitiam, quae debebat esse uitae rectrix. Imo dubitationes multae conturbant ueram notitiQuia enim saepe bonis male est, ut Palamedes, Socrates, Parmenio, Seneca, à sceleratis interficuntur, homines ignorantes ueros fontes calamitatim humanarum, dubitant de prouidentia, & notitiam de Deo nobiscum nascentem, & habentem firma testimonia ex demonstrationibus, obruunt, dissentientes ab ipsa mentis luce. Hinc sunt Epicurei furores, qui adfirmant omnia casu fieri & nihil regi consilio Dei. Academici dubitant. Et cum Simanidem Hiero Siculus interrogasset, quid sit Deus, & Simonides tribui sibi spacium ad cogitandum potiisset, tandem post aliquot dies, respondit se quo diutius cogitet, eo minus posse inuenire, quid esse Deum dicat. Etsi autem obscura est notitia Physica, quae nobiscum nascitur, tamen definitionem aliquam Deus nobis notam esse uoluit, ut Paulus ipse inquit, cum ait de naturali notitia, Deus eis manifestauit.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 24","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/24"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 26","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/26"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}