{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 26","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/26.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Tenenda est igitur Physica aliqua definitio, congruens naturali iudicio rationis & demonstrationibus, Talis est haec Platonica: Deus est mens aeterna, causa boni in natura. Hanc definitionem sciamus physicam esse, quae etsi multa complectitur, adfirmat enim, Deum non esse corpus, sed mentem aeternam, immensae potentiae, sapientiae, bonitatis, ueracem, iustam, & conditricem bonarum rerum: tamen tenuior est, quam definitio Ecclesiae necessaria, in qua Deus patefecit tres personas, & arcanam uoluntatem de colligenda Ecclesia aeterna, & de remißione peccatorum. Teneatur ergo definitio in Ecclesia illustrior sumpta ex admirandis testimonijs, quibus se Deus immensa bonitate nobis patefecit: Deus est essentia spiritualis, intelligens, aeterna, uerax, bona, iusta, misericors, casta, liberrima, immensae potentiae & sapientiae, Pater aeternus, qui Filium imaginem suam ab aeterno genuit, & Filius imago Patris coaeterna, Et Spiritus sanctus procedens à Patre & Filio, sicut est patefacta diuinitas certo uerbo, quod Pater aeternus cum Filio & Spiritu sancto condiderit & seruet coelum & terram omnes creaturas, & in genere humano condito ad maginem suam & certam obedientiam, elegerit sibi Ecclesiam, ut ab ea haec una & uera diuinitas patefacta certis testimonijs, & per uerbum traditum Prophetis & Apostolis, agnoscatur, iuocetur & colatur, iuxta uerbum illud diumitus traditum, & in uita aeterna coram conspiciatur & celebretur. Huius definitionis explicationem hic praetereo, pertinet enim non ad haec Elementa physices, sed ad Ecclesiae doctrinam. Recensui autem breuiter, ut collatio definitionum studiosos admoneat, Physicam definitionem mutilam esse, & ut ante dixi, doctrinam de Deo in Ecclesia quaerendam esse. Etsi autem ad confirmandas mentes, ut certo statuant esse Deum mentem aeternam, conditricem rerum, iudicem humanorum factorum, & uindicem scelerum, maxime conducunt illustria & manifesta testimonia, quibus se Deus patefecit, ut eductio ex Aegypto, resuscitatio mortuorum, & alia quaedam miracula, quae nulla Creatura imitari potest: tamen ad hanc communem de prouidentia sententiam confirmandam multum prodest, etiam semper in conspectu habere demonstrationes ex natura sumptas, quae ideo diligentius colligendae sunt, ut conspici poßit, Epicureos cum ipsa uoce naturae pugnare, cum negant esse Deum, & Deo curae esse res humanas. Sit igitur haec prima ratio sumpta ab ordine in natura, id est, ab effebolonvs e m Laorxi ibus monstrantibus opificem. h. κασθαμ ἂς cκκετίοκε. Impoßibile est ordinem perpetuum in natura casu ortum esse, & casu manere, aut tantum a materia ortum esse. Praecipuae autem partes in natura ordinatae sunt, & manet ordo perpetuus motuum coelestium, specierum, ita ut ex homine homo, ex boue bos nascatur, foecunditatis terrae, perennitatis fluminum, naturalium notitiarum in mentibus humanis. Ergo natura non extitit casu, sed à mente aliqua orta est, quae ordinem intelligit.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 25","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/25"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 27","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/27"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}