{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 28","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/28.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Hanc rationem Physici, dilucide explicant: Nam si esset progressus in infinitum, nullus esset ordo causarum, & nullae causae necessario cohererent. Octaua, à causis finalibus. Omnes res in natura destinate sunt ad certas utilitates. Hanc distributionem finium, impoßibile est, aut extitisse casu, aut casu manere. Sed necesse est consilio architecti factam esse. Etsi autem, exempla ex magna parte rerum in natura sumi possunt, tamen in praesentia tantum monebo, ut hominis opificium nobis proponamus, in quo singulae partes ad certas functiones, mira arte conditae sunt. Nona, à futurorum euentuum significationibus. Certo monstrantur futuri euentus, non modo per prodigia, quae gentes mouebant, quorum alia alias causas habebant, sed multo magis per uaticinia in Ecclesia, ut Balaam, Esaias, Ieremias, Daniel, uere praedixerunt mutationes & succeßiones regnorum. Necesse est igitur aliquam mentem esse praeuidentem eas mutationes, & praemonstrantem. Haec argumenta saepe cogitare prodest, confirmant enim honestam sententiam in bonis mentibus statuentem esse Deum, & non ociosum esse, sed curare humanum genus. Etsi enim in Ecclesia multo illustriora testimonia proposita sunt, in quibus se Deus euidenter patefecit, tamen & harum pollosophicarum demonstrationum consideratio utilis est, quae & bonos confirmat, & simul ostendit imbecillitatem humanae mentis, In alijs quaestionibus, ut in Arithmetica, aut Geometria conuicti demonstratione firmißime adsentimur. In hac quaestione de Deo, etiamsi uidemus demonstrationes ueras & firmas esse, tamen languida est assensio. Deploranda est autem haec imbecillitas & corrigenda, ut postea de prouidentia dicam. Etsi autem multi sunt & fuerunt, qui Cyclopico furore ausi sunt adfirmare nihil esse Deum, & nullam esse prouidentiam, tamen Philosophi saniores, Plato, Aristoteles, & aliqui uetustiores, moti demonstrationibus, quas recensui, adfirmarunt esse Deum, mentem aeternam, architectatricem, ut supra dictum est, & quidem ratio deduxit eos in hanc ueram sententiam, unam quandam esse aeternam intelligentem essentiam, immensae potentiae Deum, nec plures esse Deos. Cum enim Physicus inueniat causas esse ordinatas, necesse est unam primam infinitae potentiae esse. Nam si plures essent primae, nullus ordo esset causarum. Et diuersa infinita pariter prima, inter se pugnarent, Ideo Aristoteles adfirmans unum esse Deum, immensae potentiae, uersiculum recitat Homericum. ἐικ byGoo ουκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη εῖς κοιρανὸς ἔστω. Multos imperitare malum est, Rex unicus esto.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 27","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/27"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 29","label":"DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/29"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}