{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 29","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/29.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"DE PROVIDENTIA. Iam ut magis consideretur, quousque humanae mentes sua naturali luce progredi poßint, imo, ut miseria etiam deploretur, quod contra naturalem notitiam à Deo insitam mentibus, Cyclopes & Epicurei furenter tollunt prouidentiam, quaedam adijcienda sunt. Vsitatum est uocare prouidentiam & cognitionem, qua Deus omnia cernit & prospicit & gubernationem, qua naturam uniuersam seruat, id est, ordinem motuum, uices temporum, foecunditatem terrae & animantium, & curat & seruat genus humanum, custodit politicam societatem, imperia, iudicia, iustitiam, punit atrocia scelera pugnantia cum lege naturae, in quae uoluntatem suam nobis ostendit, & tandem iniuste oppressos liberat. Haec est quaedam de Deo legis notitia, quae adfirmat Deum non esse ociosum, sed paterna Soρyu genus humanum fouere, punire atrocia scelera, & liberare innocentes. Haec non semper eodem modo fieri cernuntur. Interdum enim cum totae gentes delentur morbis, diluuijs, incendijs, aut bellorum cladibus, pereunt simul boni & mali, saepe crudelißimi Tyranni impune grassantur in bonos, & boni uidentur deserti a Deo ac proiecti, ut Dionisij superioris, Syllae, Tyberij exitus fuerunt incruenti byGoogle neuenti, cum tamen multos iniuste interfecissen. Cum autem iustitiae ordo sit, ut bonis bene sit, & ualis male, quia id non semper fieri in hac uita cemtur, Epicurei Deum furenter à gubernatione remouerunt, & adfirmarunt, totam naturam rerim casu ferri, nec aliam causam esse bonorum & malorum euentuum humanorum, nisi aut materiam, ut uoluntatem hominum aut casum. Priusquam autem recenseo argumenta, quae conimant prouidentiam, recitabo quid ueteres re sponderine de hac inaequalitate iudicij, quod Dionysio parcitur, non parcitur Cambysi optimi patis filio. Isocrates inquit, Regulam non euerti paucis & raris exemplis, ut fieri potest, ut aliqui estiui dies sint gelidiores hibernis. Interim regula tamen non deletur, aestatem calidiorem esse hyeme, Fit autem plurimum, ut atrocia scelera comitentur nhac uita atroces poenae. Huic igitur regulae adsentiendum est, nec propter pauca exempla impunius speranda est. Haec Isocratica responsio sapienter cogitata est, & digna memoria. Altera responsio est, hanc ipsam aßimilitudinem signum esse immortalitatis, in qua iustum discrimen restet bonorum & malorum. Non est enim consentaneum, optimam partem generis humani, tantum ad perniciem conditam esse. Ideo cum saepe tyrunni iniustam crudelitatem in bonos exerceant restare uidetur alius portus, in quo boni acquiescant. Haec concinue dicuntur, sed superior responsio euidentius refutat Epicureos, quia experientia testis est, regulariter & plerumque atrocia scelera poenas comitari, etiamsi aliqua rara exempla inueniuntur, non congruentia ad hanc regulam. Itaque haec ipsa experientia, testimonium est prouidentiae. Curat Deus genus humanum, quia plerumque rapit ad supplicia turbantes atroci scelere ordmem uitae. Ita uult nos sentire Vox diuina, cum dicit: Quicunque gladium acceperint, gladio peribunt. Rideat hic Epicurus, tamen uera est haec sententia, quam quidem etiam illi, qui ignorabant coelestem doctrinam, saepe tradunt, siue quia saniores moti experientia perpetua eam adprobarunt, siue quia à primis parentibus accepta est, qui uocem diuinam audiuerunt. Hinc sunt haec uere dicta.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 28","label":"DE FINE ET VTILITATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/28"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 30","label":"DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/30"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}