{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 32","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/32.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Ergo inter sese necessario connexae sunt. Quare & uoluntas necessario connexa est cum materia, nec potest alios motus excitare uoluntas Antonij, quam ut uoluntatem cient inclinationes à materia ortae. Dialecticum argumentum, hoc est, Omnis propositio uera aut falsa est. Ergo si propositio de futuro, Paris rapiet Helenam, uera est, impoßibile est eam esse falsam. Impoßibile est igitur non rapi Helenam. Haec etsi à Stoicis spinose disputata sunt, tamen focile refutari possunt. Prius autem definitiones nademus. Libertas est facultas agendi aut suspendndi actionem, aut aliter agendi. Neceßitas est aut absoluta, aut physica, aut Neceßitas consequentiae. Neceßitas absoluta est, cuius contradictorium simpliciter est impoßibile, Sic necessariae sunt hepropositiones: Deus est, Deus est intelligens, ustu, bonus, libere agens. Neceßitas physica est modus agendi ordinatus in causis naturalibus, quo modo non interrupto a Deo non possunt illae causae aliter agere, ut solis cursus dicitur necessarius, quia mutari non potest, nisi diuinitus. Ita ignis admota materia elenuntari, aut mixta, non potest non urere, Sed in Babylonica fornace Israëlitae diuinitus seruantur. Etsi autem Philosophi dicunt, coelum absoluta neceßitate moueri, & primam causam necessario hanc rerum machinam, & hunc ordinem corporum mundi seu fudisse, seu fabricasse, tamen Ecclesia Dei adfirmat, Deum esse agens liberrimum, & libere, non necessario condidisse omnes creaturas, ut Psal. 113. inquit: Deus autem noster in coelo, omnia quaecunque uoluit, fecit, uolentem, id est, libere adfirmat eum omnia condidisse & agere. Item, nisi liberum agens esset, nec Angeli, nec homines essent libera agentia.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 31","label":"DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/31"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 33","label":"DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/33"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}